Histiaea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Histiaea
Istiaia 1.JPG
Nomen vernaculare Ιστιαία
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Histiaea-Aedepsos
Numerus incolarum 7329
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 57' sept.
Longitudo 23° 9' orient.
Cursuale
Situs Histiaeae in Graecia
Histiaea (Greece)
Histiaea
Histiaea

Histiaea (Neograece Ιστιαία) est urbs et pristinus demus Euboeae (Δήμος Ιστιαίας) in Graecia 7329 incolarum (status: 2010). Ab administratione reformata anno 2011 (vide Libellus Callicratis) pars est Histiaeae-Aedepsi demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2] In parte Euboeae septentrionali sita a mare quinque chiliometris abest. a saeculo decimo quinto usque ad saeculum undevicesimum Xerochorium (Neograece Ξηροχώρι) appellata est.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Urbs hodierna nomen ab antiqua trahit, quae tamen Plinio maiore teste[3] iam primo saeculo deserta erat. Apud Homerum, qui urbem "uvis divitem" vocat[4] Ἱσττίαια appellata est, dialecto Ionica Ἱστιαίη[5], dialecto Attica Ἑστίαια.[6] Unde pars Euboeae septentrionalis Ἱστιαιῶτις[7] sive Ionice Ἱστιαιῆτις vocata erat. Postea ab urbe vicina, ubi Athenae anno 446 a.C.n. coloniam condiderunt, Oreos sive Orei (hodie: Ωρεοί) appellata est[8] Loci hodierni Orei (in litore) et Histiaea (in interioribus) circiter quinque chiliometris distant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  3. Naturalis historia 4,64
  4. Ilias 2,537: τε πολυστάφυλόν θ' Ἱσττίαιαν
  5. Herodotus 8,23
  6. Thucydides 1,114
  7. Herodotus 7,23: γῆς δὲ τῆς Ἱστιαιώτιδος
  8. Thucydides 8,95 et Pausanias 7,26,4.