Orei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Orei
Nomen vernaculare Ωρεοί
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Histiaea-Aedepsos
Numerus incolarum 3258
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 57' sept.
Longitudo 23° 6' orient.
Cursuale
Situs Oreorum in Graecia
Orei (Greece)
Orei
Orei

Oreoi (Neograece Ωρεοί) est pristinus demus Euboeae (Δήμος Ωρεών) in Graecia 3258 incolarum (status: 2010). Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Histiaeae-Aedepsi demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Histiaea anno 446 ab Athenis seditionis causa diruta Oreis colonia Atheniensis condita est. Bello Peloponnesiaco finito, Sparta Oreos occupavit, colonos fugavit, Histiaeos e Macedonia reduxit, qui Histiaeam renovaverunt. Paulatim ex duabus una urbs facta tamen nomen Oreus sive Orei (quia erant duae acropoleis) praevaluit.[3] De urbis fortuna tempore Romano ac Medio Aevo nihil notum est nisi urbem post Imperium Romaniae Latinum Venetiis subiectam fuisse. Anno 1470 ab Ottomanis capta est. Reliquiae munitionum et Venetiarum et Turcarum adhuc in una acropoli exstant.[4]

Varia[recensere | fontem recensere]

Anno 1965 taurus ex marmore factus (longitudo: 3.28 m, altitudo relicta: 1.30 m), qui pars monumenti sepulcralis quarti saeculi a.C.n. fuerat, e portus aquis tractus est. Animal stans, capite demisso, quasi aggressurus effictus est. Partes pedum inferiores nec non cornua desunt.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  3. Thucydides 8,95 et Pausanias 7,26,4.
  4. Vox "Oreos", in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Monaci 1989.
  5. Ministerium Culturae Graeciae apud odysseus.culture.gr