Quantum redactiones paginae "Lucius Papirius Mugillanus (tribunus militum 382 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q654615 sunt
 
Linea 18: Linea 18:
[[Categoria:Gens Papiria|Mugillanus, Lucius]]
[[Categoria:Gens Papiria|Mugillanus, Lucius]]
[[Categoria:Tribuni militum consulari potestate]]
[[Categoria:Tribuni militum consulari potestate]]

[[bg:Луций Папирий Крас (трибун 382 пр.н.е.)]]
[[es:Lucio Papirio Craso (tribuno 382 a. C.)]]

Redactio novissime (die 10 Martii 2013, hora 23:49) facta

Lucius Papirius Mugillanus vel Crassus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 382 tribunus militum consulari potestate electus est. Ceteri tribuni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Spurius Papirius Crassus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Gaius Sulpicius Camerinus erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra Velitras milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent[1].

Papirius 380 tribunus militum II electus est. Collegae eius anni Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo atque Tiberius Papirius Crassus erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[2].

Anno 376 iterum tribunus militum factus est. Lucius Menenius T.f. Lanatus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Servius Sulpicius Praetextatus cum Menenio magistratum gesserunt[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 22
  2. op.cit. VI 27-30
  3. Cassius Dio frag. lib. VII 29,1