Quantum redactiones paginae "Chemia organica" differant
m bot mutat: el:Οργανική χημεία |
m bot addit: be-x-old:Арганічная хімія |
||
Linea 47: | Linea 47: | ||
[[bat-smg:Uorganėnė chemėjė]] |
[[bat-smg:Uorganėnė chemėjė]] |
||
[[be:Арганічная хімія]] |
[[be:Арганічная хімія]] |
||
[[be-x-old:Арганічная хімія]] |
|||
[[bg:Органична химия]] |
[[bg:Органична химия]] |
||
[[bn:জৈব রসায়ন]] |
[[bn:জৈব রসায়ন]] |
Emendatio ex 21:37, 3 Iunii 2010
Chemia organica est disciplina chemica de compositis chemicis quae vincula inter carbonium et hydrogenium continent. Exempla chemicarum organicarum sunt ethanum, quod sex vincula inter carbonium et hydrogenium habet, et methanum, quod quattuor habet. Inorganica autem sunt monoxidum carbonii, dioxidum carbonii, acidum carbonicum, et aliae moleculae quae talibus vinculis carent.
Historia
Nomen organica historice a verbo biologico 'organismus' derivatur. Olim omnes chemicae carbonium habentes solum in organismo nasci putabantur, quia eae chemicae fere semper in organismis viventibus inveniebantur. Sed Fridericus Wöhler, chemicus Germanicus, hanc theoriam anno 1828 revicit demonstrando synthesim ureae in vitro. Sed nomen organica postea non mutatum est. Saepe igitur possumus chemicas invenire "organicas" quae non sunt per se ab origine organica.
Subdiscipinae chemicarum organicarum
Chemicae organicae parent regulae nomenclationis IUPAC.
Carbonium catenas cum ipso saepe format et hydrogenium illis catenis coniunctum est stipes chemicarum organicarum quae hydrocarbura aliphatica appellantur. Inter eas aliphaticas sunt alcini vincula triplicia habentes, alceni vincula duplicia habentes, et alcani qui vinculis triplicibus duplecibusque totaliter carent. Exempla alcani sunt:
- Methanum CH4
- Ethanum C2H6
- Propanum C3H8
- Butanum C4H10
- Pentanum C5H12
- et cetera, usque ad plus quam 30 atomis carbonii in molecula.
Aliae species chemicarum organicarum sunt:
- hydrocarburum cyclicum sive aromaticum
- acidum carboxilicum
- ester
- aether
- cetona
- alcohol
- amina
- sulphidum organicum
Vide etiam
- http://en.wikipedia.org/wiki/IUPAC - IUPAC (Anglice)
- http://de.wikipedia.org/wiki/IUPAC - IUPAC (Germanice)
- http://it.wikipedia.org/wiki/IUPAC - IUPAC (Italice)
Nexus externi
- http://www.acdlabs.com/iupac/nomenclature/ - conventio nomenclationis IUPAC
- http://www.bacterio.cict.fr/buchanan.html - Chemical Terminology and Microbiological Nomenclature BUCHANAN
- http://www.organicworldwide.net/ - Organic Chemistry Resources Worldwide (Portal)
- http://www.organic-chemistry.org/ - Organic Chemistry Portal