Jump to content

Aether (chemica)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Aether.
Structura moleculae aetheris.

Aether (-eris, m.) est species compositorum chemicorum organicorum, cuius simplex formula chemica est , ubi R est alkyl (hoc est alcanum cui atomus hydrogenii demptus est ita ut radicale fiat). Alterum nomen (IUPAC) est alkoxyalkan, h.e. alkoxy = R-O. Aetheres similes sunt esteribus, quae etiam C-O-C nexum habent. Ita fit tamquam si in molecula aquae H-O-H in locum duorum atomorum hydrogenii greges alkyla posueris.

De proprietatibus

[recensere | fontem recensere]

In aequa massa molari aetheres acoholibus magis volatilia sunt - hoc est temperatura multo inferiore ebulliunt - quia illorum moleculae vincula hydrogenica inter se non iungunt. Ob eandem rationem in aqua minus facile solvuntur quam alcoholia. Simul cum ceteris corporibus parum reagunt: non enim polarizati sunt et ideo corpora organica libenter solvunt. Sed inflammabiles esse solent et eorum usus periculosus habetur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Heitmann, Wilhelm, Günther Strehlke, et Dieter Mayer. 2002. "Ethers, Aliphatic." Ullmann's Encyclopedia of Industrial Chemistry Weinheim: Wiley-VCH. doi:10.1002/14356007.a10_023
  • L. Reutter de Rosemont. 1917. Traité de chimie médico-pharmaceutique. Lutetiae Parisiorum: Typis Octavius Doin, p. 296.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]