Pentanum
Appearance
Pentanum[1] est compositum organicum, cuius formula est C5H12; hoc est alcanum cui sunt quinque atomi carbonii. Tria sunt isomera structuralia quae omnia pentana dicta possunt, sed inter nomina IUPAC pentanum tantum isomerum n-pentanum significat, ceteribus isopentano (methylbutano) et neopentano (dimethylpropano) appellatis. Cyclopentanum praeter nomen isomerum pentani non est, quia tantum decem atomos hydrogenii habet, cum pentanum duodecim habeat.
Pentana, proprietatibus butanis hexanisque persimilia, partes sunt nonnullorum combustilium (ignis alimentorum) et solventia in laboratoriis adhibentur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De pentano apud PubChem.