Quantum redactiones paginae "Flavius Claudius Iulianus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Julianus Apostata ad Flavius Claudius Iulianus (Apostata) mota est.: Primum praeceptum de ortographia dixit J et j litterae usandae non sunt.
m robot Modifying: jbo:iulianus. poi jdali'a
Linea 33: Linea 33:
[[it:Giuliano (imperatore romano)]]
[[it:Giuliano (imperatore romano)]]
[[ja:ユリアヌス]]
[[ja:ユリアヌス]]
[[jbo:iulianus poi jdali'a]]
[[jbo:iulianus. poi jdali'a]]
[[nl:Julianus Apostata]]
[[nl:Julianus Apostata]]
[[no:Julian den frafalne]]
[[no:Julian den frafalne]]

Emendatio ex 19:59, 25 Augusti 2006

Solidus Iuliani.

Flavius Claudius Iulianus cognomine Apostata Augustus atque imperator Imperii Romani erat ab anno p.Chr.n. CCCLXI. usque ad annum CCCLXIII.

Iulianus Apostata (Fl. Claudius Iulianus Augustus) natus est anno p.Chr.n. CCCXXXII. filius Iulii Constantii fratris Augusti Constantini Magni cognominati.

Educatus est ab Eusebio episcopo Nicomediano, deinde Constantinopolitano.

Constantius alter eius nominis imperator Iulianum Caesarem fecit anno p.Chr.n. CCCLV.

Alamannis Francisque debellatis Galliaque pacata Iulianus Caesar, cum anno p.Chr.n. CCCLXI. a militibus suis Augustus declaratus Constantio Augusto fratri suo patrueli obviam profectus esset, eo denique in Cilicia mortuo duos tantum annos regnavit. Qui cum auctoritatem deorum veterum restituendam esse ratus, quae beneficia sacerdotibus Christi ex edicto Mediolanensi essent concessa, omnia sustulisset, a rerum scriptoribus Christianis Apostata cognominatus est. Quae cum ita essent, eruditissimus imperator, qui sapientiae Platonis tantam dedit operam, ut inter scriptores illius aetatis philosophosque maximos numeretur, cum apud doctiores in civitatibus Graecis homines et quidem cultores antiquae pietatis nobiles auctoritate floreret, milites populumque alienavit.

Postremo bello Persis illato cum gloriae Alexandri aemulus Ctesiphontem urbem Persarum frustra obsedisset, in proelio mortem obiit. Quam ob rem in extremis illud Vicisti exclamavisse Galilaee traditur.

Nexus externi