Quantum redactiones paginae "PSR B1257+12 c" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Grufo (disputatio | conlationes)
Use {{creanda}}
Grufo (disputatio | conlationes)
+{{Myrias|Physica}}
Linea 27: Linea 27:
[[Categoria:Planetae extrasolares]]
[[Categoria:Planetae extrasolares]]
[[Categoria:Planetae pulsarium]]
[[Categoria:Planetae pulsarium]]
{{Myrias|Physica}}

Emendatio ex 11:16, 5 Februarii 2024

Imago artistica planeta pulsaris PSR B1257+12 c, Poltergeist appellatus
Pulsationes arte animatae sicut visae a planetis systematis PSR B1257+12. Visibiles sunt planetae c (Poltergeist) et d (Phobetor).

PSR B1257+12 c,[1] vel Poltergeist,[2] est planeta extrasolaris distans 2300 annos luce mensos a Terra per constellationem Virginis, anno 1992 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Fuit, et d (Phobetor), primus planeta extrasolaris detectus. Est medius planeta in systemate(d) (inter b et d), periodo orbitali circiter 66.5 dierum et semiaxe maiore 0.36 UA. Massam habet plus quam quadruduplae Telluris (4.3 M), et temperaturam superficialem 193 K (−78 °C)[3].

Cum Poltergeist et Phobetor massae simillimae sint et orbitas inter se proximas habeant, sperabantur ambo planetae evidentes perturbationes in alterutri orbita causa esse. Nam eae perturbationes, detectae, confirmaverunt planetas reales esse. Ex quanto planetae se invicem perturbarent massae accuratae duorum planetarum, necnon eorum inclinationum, computatae sunt.

Nexus interni

Notae

  1. In principio, cum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 B recensebatur.
  2. Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015 
  3. Extrasolar Visions - PSR 1257+12 B