Sophonisba

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sophonisba cum veneno a Caesare Dandini picta.

Sophonisba (Punice 𐤑𐤐𐤍𐤁𐤏𐤋, Ṣap̄anbaʿal, Graece Σοφόνισβα) (…-203 a.C.n.) fuit mulier Punica, filia Hasdrubalis Gisconis atque uxor regis Numidiarum Syphacis.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen latinum "Sophonisba" a nomine Punico Ṣap̄anbaʿal, fortasse "Belus eam protexit" significans, oritur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Sophonisba moritura a Petro Guérin anno 1810 circa picta.

Sophonisba Hasdrubale Gisconi orta est anno ignoto. Anno 206 a.C.n. Sophonisba sponsa Massinissae, rex Massyliorum, facta est, sed senatus Carthaginensis matrimonium vetuit et Sophonisbae matrimonium cum rege Masaesylorum Syphace imposuit. Deinde Sophonisba Syphaci nupsit eodem anno. Sed secreto Syphax foedus cum Scipione Africano fecit et in suam regionem rediit: sic historicus Appianus Alexandrinus scripsit. Sophonisba summa fides pro Carthagine habebat atque, persuaso coniuge suo, Syphace consilium iugendi copias cum Hasdrubale Giscone dedit. Syphax copias coniunxit atque mutavit pugnam contra Scipionem atque Massinissam. Sed in pugna iuxta flumen Bagradae vel pugna Camporum Magnorum Romani, Gaio Laelio duce, Punicos superaverunt. Postremo Syphax a Romanis comprehensus est post pugnam Cirtae. Postea victoriam Romanorum exercitus Numidiae Massinissa Sophonisbae amore captus est atque deditionem mulieris petivit, sed Scipio Africanus mulierem Punicam inimicam Romae fecit. Massinissa vere Sophonisbam amabat sed conditionem Scipioni Africani accepit. A Massinissa persuasa Sophonisba mortem vitae captivitatis praetulit atque venenum bibit. Sophonisba morta est et cadaver suum latum est Scipioni. Post mortem suam regnum Numidarum resistit iusque ad regnum Iugurthinum.

Sophonisba in litteris[recensere | fontem recensere]

Sophonisba cum veneno a Francisco Caroto anno ignoto picta.

Scriptor Italicus Franciscus Petrarcha de Sophonisba scripsit in Africa carmine epico suo et scriptor Italicus Iohannes Boccacius Sophonisbae caput libri sui De mulieribus claris dedicavit. Postea aetate Baroca atque Classica praeclari compositores, exempli gratia Christophorus Willibaldus Gluck, aut musicographi multas operas serias vel tragoedias e libellis de Sophonisba fecerunt.

Sophonisba in pelliculis[recensere | fontem recensere]

Sophonisba est persona, ab actrice Italia Almirante Manzini interpretata, pelliculae mutae Italicae Cabiria.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carmen Soares, José Luís Brandão, Pedro C. Carvalho, História Antiga: Relações Interdisciplinares. Fontes, Artes, Filosofia, Política, Religião e Receção. Imprensa da Universidade de Coimbra, 2011.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sophonisbam spectant.