Sodalitas Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Logotypus sodalitatis.

Sodalitas Romana[1] est universus cogitationis lacus qui varias internationales civilitatis res tractat. Quae, apud Academiam Lynceorum Romae in Italia anno 1968 condita, se describit "grex civium mundi, qui curam communem de futuris humanitatis habent."[2] Sodalitas in capitibus civitatis praesentibus et prioribus, ministris Consociationis Nationum, maximis civilitatis peritis, magistratibus reipublicae, legatis diplomaticis, physicis, oeconomistis, et ducibus negotii ex omne orbe terrarum consistit.[3] Eius renuntiatio The Limits to Growth ('Fines progressus'), anno 1972 edita, animos hominum ad se insigniter convertit. Sodalitas dicit suum propositum esse "agere universa mutationis catalysta per quaestiones graves se humanitati opponentis agnoscendas et explicandas, et tales quaestiones tam decernentibus publicis et privatis maximi momenti quam vulgo communicandas."[4][5] Ex 1 Iulii 2008, praesidium organizationis Vituduri in Helvetia patet.

Sodales notabiles[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Anglice: "a group of world citizens, sharing a common concern for the future of humanity."
  3. "The First Global Revolution," www.green-agenda.com (The Green Agenda, 19 Novembris 2005).
  4. Anglice: "to act as a global catalyst for change through the identification and analysis of the crucial problems facing humanity and the communication of such problems to the most important public and private decision makers as well as to the general public."
  5. Club of Rome - Organization, www.clubofrome.org.
  6. 6.0 6.1 "The story of the Club of Rome". Club of Rome 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Suter, K. 1999. The Club of Rome: The Global Conscience. Contemporary Review 275 (1602):1–5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]