Sinus Schelechovii

E Vicipaedia
Insulae Iamenses (Iamskije), ad introitum in sinum Schelechovii sitae

Sinus Schelechovii[1] (Russice залив Шелихова, tr. zaliv Šelichova) est sinus maris Ochotensis, inter paeninsulam Camtschatcam et litus continentis Asiae situs. Longituditem 650 chm, latitudinem in introitu circa 130 chm, latitudinem maximam 300 chm, profunditatem maximam 350 m habet. Pars sinus septentrionalis a paeninsula Taigonos (Taigae nasum) in duo sinus separatur, sinum Gizhigensem[2], in quem Gizhiga[3] flumen influit, et sinum Penzhinensem[4], in quem Penzhina[5] flumen aquas fert. Insulae Iamenses ad litus occidentale in parte sinus meridionali sitae sunt.

Aestus marinos usque ad 13 m altitudinis habet. Clupea pallasii, Hypomesus transpacificus, Eleginus gracilis, Pleuronectidae varii in sinu gignuntur.

Gregorii Schelechov nomine sinus appellatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 59°45′0″N 158°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия