Gregorius Schelechov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gregorius Schelechov
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Schelechov: imago
Nativitas: 1747, 1748; Rylscia
Obitus: 20 Iulii 1795, 1795; Ircutia
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: explorator, Negotiator, trader, founder

Familia

Coniunx: Natalia Shelikova
Proles: Anna Grigorievna Shelikhova, Natalya Shelikhova

Gregorius Ioannis filius Schelechov vel Schelechovius[1] (Russice Григорий Иванович Шелехов), 30 Ianuarii[2] anno 1749 Rylsciae natus et 20 Iulii[3] 1795 Ircutiae mortuus, fuit nauta, explorator, mercator operisque conductor Russicus.

Portus Trium Hierarchorum a Schelechovio conditus (imago anni 1802)

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In familia mercatorum nota gubernii Leucopolitani natus, anno vitae vicesimo nono Siberiam et Camtschatcam abiit, ut pellium Enhydrarum lutrium, vulpium arcticarum et Callorhinorum ursinorum mercatui operam daret. Anno 1777 expeditionem ad Curilenses insulas misit et alteram ad Aleuticas, cuius nauta Gabriel Pribylov insulas Pribylovii invenit. Anno 1783 fratribus Golikov socius factus est et ipse cum iis expeditionem magnam ad Alascam tribus navibus iniit. Ad insulam Codiac[4] naves adduxit et, multis Escimaeis, qui expeditionem Russicam priscam perdiderunt, occisis, Portum Trium Hierarchorum[5] condidit. Anno 1791 Societatem Septentrio-Orientalem creavit (ab anno 1799 Societas mercatoria Rosso-Americana[6]).

Memoria[recensere | fontem recensere]

Schelechov urbs regionis Ircutensis, sinus Schelechovii et fretum Schelechovii nomine Gregorii Schelechov nuncupantur.

Epitaphium Schelechovio a Gabriele Derzhavin compositum notissimum est, quod dicit: Columbus Rossicus hic sepultus est; / maria transfretavit terrasque incognitas invenit, / sed, cum videret omnia mundi cinerem esse, / In Oceanum Caelestem vela vertit.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. sinus Schelechovii, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Шелехова, залив.. Saepe et Schelichov, Шелихов.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 10 Februarii Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 31 Iulii Gregoriano.
  4. Antonii Klein Historia Ecclesae Christianae..., vol. II, Graecii 1828, p. 652.
  5. Трехсвятительская гавань.
  6. Ioannis Friderici Brandt Symbolae Syrenologicae, Petropoli 1861-1868, p. 297.
  7. Колумб здесь Росский погребен: / Преплыл моря, открыл страны безвестны; / И зря, что всё на свете тлен, / Направил паруса во океан небесный.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica