Penzhina

E Vicipaedia
Penzhina
Penzhina ex iugo Itschigemensi in planitiem egreditur
Longitudo 713 chm
Altitudo fontis 738 m
Decursus aquae 695 (in vico Kamenskoie) /s
Area systematis 73 500 chm²
Fons planities montana Kolymensis
Ostium sinus Penzhinensis maris Ochotensis
Regio territorium Camtschaticum Russiae

Penzhina[1] (Russice Пенжина) est flumen in territorio Camtschatico Russiae situm. In planitie montana Kolymensi exoritur, circiter 713 chm patet, per montes et per planities fluens, et in sinum Penzhinensem (partem sinus Schelechovii maris Ochotensis) per aestuarium magnum effunditur.

In ostio Penzhinae aestus marini altissimi in omni Russia fiunt; nam usque ad 13,4 m altitudinem habent, et flumen rursum vertitur.

Coraecice flumen Мыгыкивэем, Mygykive'em, id est "flumen tempestatum" nominatur; nomen Penzhina a vocabulo Tschuctschico pennyn, locus aggessionis' (nam bellicosa Tschuctschorum gens erat).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 62°28′21″N 165°8′12″E, 64°54′45″N 163°31′22″E, 62°28′24″N 165°17′6″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия