Jump to content

Macron

E Vicipaedia
Litterae E cum macris.

Macron[1] (-i, n., pl. -a; Anglice, a Graeco μακρόν ‘longum’) est nota diacritica¯⟩ formam lineolae superscriptae habens. Super vocalem litteram et raro super consonantem (etiam rarius sub illas) scribitur ad sonos variarum linguarum indicandos.

Primo in metrica Graeco-Romana adhibebatur ad syllabam productam[2] indicandam. Hodie in enchiridiis et lexicis linguae Latinae in loco apicis inscriptionum antiquarum adhibetur ad vocalem productam designandam.

In lingua Latina classica distinctio orthographica inter vocales longas et breves (per notam apicis indicata) aliquando putabatur necessaria. De hoc sic admonebat Quintilianus:

Nunc, quoniam dīximus quae sit loquendī rēgula, dīcendum quae scrībentibus custōdienda, quod Graecī orthographian vocant, nōs rēctē scrībendī scientiam nōminēmus. Cujus ars nōn in hōc posita est ut nōverīmus quibus quaeque syllaba litterīs cōnstet (nam id quidem īnfrā grammaticī officium est), sed tōtam, ut mea fert opīniō, subtīlitātem in dubiīs habet: ut longīs syllabīs omnibus adpōnere apicem ineptissimum est, quia plūrimae nātūrā ipsā verbī quod scrībitur patent, sed interim necessārium, quum eadem littera alium atque alium intellēctum, prout correpta vel prōducta est, facit: ut malus ‘arborem’ significet an ‘hominem nōn bonum’ apice distinguitur, palūs aliud priōre syllabā longā. Aliud sequentī significat, et quum eadem littera nōminātīvō cāsū brevis, ablātīvō longa est, utrum sequāmur plērumque hāc notā monendī sumus. Similiter, putāvērunt illa quoque servanda discrīmina, ut ex praepositiōnem sī verbum sequerētur spectō, adjectā secundae syllabae ‘s’ litterā, sī pectō, remōtā scrīberēmus. Illa quoque servāta est ā multīs differentia, ut ad, quum esset praepositiō, ‘d’ litteram, quum autem conjūnctiō, ‘t’ acciperet; itemque cum: sī tempus significāret per ‘quom’, sī comitem per ‘c’ ac duās sequentis scrīberētur. Frīgidiōra hīs alia, ut quidquidc’ quartam habēret nē interrogāre bis vidērēmur, et quotīdiē, nōn cotīdiē, ut sit ‘quot diēbus’: vērum haec jam etiam inter ipsās ineptiās ēvānuērunt.

Marcus Fabius Quintilianus, De Institutione Oratoria, I, 7

Macron in abecedario phonetico internationali tonum(en) medium indicat; nota vocalis longae est colon(en) triangulare ⟨ː⟩. Nota opposita est breve sive brachy, ⟨˘syllabam vel vocalem brevem designans.

Litterae cum macro

[recensere | fontem recensere]

Macron: ◌̄Litterae Latinae:Āā · Ā́ā́ · Ā̀ā̀ · Ā̂ā̂ · Ā̃ā̃ · Ǟǟ · Ā̈ā̈ · Ǡǡ · · Å̄å̄ · Ǣǣ · · · · · · · Ēē · · · Ē̂ē̂ · Ē̃ē̃ · Ê̄ê̄ · · Ë̄ë̄ · E̊̄e̊̄ · · · · · Īī · Ī́ī́ · Ī̀ī̀ · Ī̂ī̂ · Ī̃ī̃ · · · · · · · · · · · · Ōō · · · Ō̂ō̂ · Ō̃ō̃ · Ȫȫ · Ō̈ō̈ · Ǭǭ · Ȭȭ · Ȱȱ · · Ø̄ø̄ · Œ̄œ̄ · · · · · · · · · · · Ūū · Ū́ū́ · Ū̀ū̀ · Ū̂ū̂ · Ū̃ū̃ · U̇̄u̇̄ · Ǖǖ · · Ṳ̄ṳ̄ · · · · · · Ȳȳ · Ȳ́ȳ́ · Ȳ̀ȳ̀ · Ȳ̃ȳ̃ · · · Litterae Graecae: · Ε̄ε̄ · · Litterae Cyrillicae:А̄а̄ · Ӣӣ · Ӯӯ

Lexicon Felicis Gaffiot, ubi notae macri et brevis simul adhibentur.
Ărmă vĭrŭmquĕ cănō, Trŏjae quī prīmŭs ăb ōrīs
Ītălĭăm, fātō prŏfŭgŭs, Lāvīnjăquĕ vēnĭt
lītŏră, mŭltŭm ĭllĕ ĕt tĕrrīs jăctātŭs ĕt ăltō
vī sŭpĕrŭm saevae mĕmŏrĕm Jūnōnĭs ŏb īrăm.[3]
  1. Levin 1982.
  2. Latinitate Classica, sonus brevis “vocalem corripere”, sonus autem longus “vocalem producere” dicebatur.
  3. Verg., Aen. 1.1-4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Levin, Saul. 1982. The Greek diacritical marks and their application to other languages in the Renaissance. General Linguistics 24: 21-37.

Nexus interni

Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!