Trema (diacriticum)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Diaeresis

Fragmentum Papyri 52 (Gregory–Aland), cuius in linea secunda trema I litterae superscriptum est.

Trema (a Graeco τρῆμα 'foramen') est signum diacriticum ( ¨ ) quod e binis punctis consistit alterum iuxta alterum litterae (plerumque vocali) superscriptis. Duo ferme sunt tremate utendi genera: alterum est, quo diaeresis indicetur; alterum, quo metaphonia sive umlaut significetur. Alii usus admodum rari esse videntur.

De trematis usu[recensere | fontem recensere]

Constat trema vetus esse signum diacriticum, quod varios praebet usus. Praesertim servit diaeresi prosodiacae indicandae, e quo in multis linguis ipsum signum — id est: bina punctula iuxtim superscripta — diaeresis dicitur; sic etiam in Unicode.

Trema diaereticum sive dialyticum[recensere | fontem recensere]

Iam in papyris antiquis interdum tremate indicatum est vocales continuas non efficere diphthongum, sicut in 52, fragmento papyri saeculo II facti, quo particulae Evangelii secundum Ioannem 18:31-33 (recto) et 18:37-38 (verso) continentur. In recti enim folii secundo versu scriptura continua exarato super iota litteram scriptum est trema (Ï), ne eidem syllabae adtribuatur atque A littera, in qua verbum praecedens terminatur. Similis trematis usus etiam in Codice Tchaco (saec. IV/V), qui Evangelium Iudae Coptice redditum nobis conservavit, invenitur.

Trema etiam in editionibus philologicis auctorum Graecorum usu receptum est, sive de verbi figura agitur (sicut δάῒς [da·is] 'bellum, proelium' vs. δαίς [dai̯s] 'cena'), sive de metri necessitate (sicut εὐ [eu̯] vs. ἐϋ [e·u] 'bene', ut ἐϋφρονέων [e·upʰ·ro·ne·o:n] (∪ — ∪ ∪ — ) 'bene animatus, hilaris', Il. 15.285). Etiam lingua Neograeca tremate utitur, ne puta [[alpha|α]][[iota|ί]] litterarum successio ['e] appelletur; itaque 'mensis Maii' Μαΐου scribitur.

In auctorum Latinorum editionibus interdum tremate indicantur verborum formarumque differentiae, sicut in Cic. Div. 1.42.93 propter aëris crassitudinem, ne quis de cupro agi credat.