Sigismundus Gelenius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sigismundus Gelenius
Res apud Vicidata repertae:
Sigismundus Gelenius: imago
Nativitas: 1497; Praga
Obitus: 13 Aprilis 1554; Basilia

Officium

Munus: Linguista, Interpres, scriptor, philologus classicus, philosophus

Familia

Genitores: Řehoř Hrubý z Jelení;

Sigismundus Gelenius vel Segismundus Gelenius (natus Zikmund Hrubý z Jelení anno 1497 Pragae – mortuus est anno 1554 Basiliae) fuit scriptor, eruditus et philologus Bohemicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Consilio patris Gelenius in Italia studuit. Post multa itinera in Germaniam et Franciam facta anno 1523 Basiliis domicilium constituit. Ibi recensiones scriptorum classicorum necnon versiones operum Graecorum in linguam Latinam confecit; lector apud officinam typographicam Iohannis Frobenii fuit et cum Desiderii Erasmi Roterodami auxilio labores adiuvit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Erasmi Μωρίας Ἐγκώμιον, Petrarcae et Ciceronis opera Bohemice vertit. Ammianum Marcellinum, Periplum maris Erythraei (1533), Historiam miscellam (1535, sub nomine Eutropii insigne volumen), Plinium (1539, emendatio 1545) et Tertullianum (1539, cum Beato Rhenano) edidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!