Marcus Gavius Squilla Gallicanus (consul 150)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Gavius Squilla Gallicanus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus patricius secundo saeculo erat. Patria eius Verona fuit. Pater eius Marcus Gavius Squilla Gallicanus anno 127 consulatum ordinarium gessit. Ipse anno 150 consul ordinarius factus est. Uxor Gavii Pompeia Agrippinilla erat, soror Marci Pompeii Macrini, consulis suffecti anni 161.

Ipse anno 150 consul ordinarius creatus est et circa annum 165 proconsul Asiam administravit. Circa annum 177 consilio Marci Aurelii imperatoris interfuit[1]. Filius eius Marcus Gavius Cornelius Cethegus fuit, consul ordinarius anni 170.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 815


Antecessores:
Servius Cornelius Scipio Lucius Salvidienus Orfitus et Quintus Pompeius Sosius Priscus
Consul
150
cum
Sexto Carminio Veto
Successores:
Sextus Quintilius Condianus et Sextus Quintilius Valerius Maximus