Quintus Pompeius Sosius Priscus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Quintus Pompeius Sosius Priscus (natus circa annos 116 vel 117, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricius fuit. Pater Sosii Quintus Pompeius Falco, consul suffectus anno 108, mater Sosia Polla erat, filia Quintii Sosii Senecionis, consulis ordinarii annorum 99 et 107.
Ipse initio cursu honorum sevir turmae II equitum Romanorum erat, tum triumvir monetalis, deinde quaestor (anno 142), praetor anno 147. Praeterea pontifex erat. Anno 149 tandem consul ordinarius creatus est. Circa annos 163/164 proconsul Asiam administravit. Bellis ad Danublium gestis comes Marci Aurelii et Lucii Veri excellebat et donis militariis honoratus est. Filius Quintus Pompeius Senecio Sosius Priscus anno 169 etiam consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 746


Antecessores:
Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus et Gaius Bellicius Calpurnius Torquatus
Consul
149
cum
Servio Cornelio Scipione Lucio Salvidieno Orfito
Successores:
Marcus Gavius Squilla Gallicanus et Sextus Carminius Vetus