Serra Nivata

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Serra Nivata ex Vallem Owens eminet.

Serra Nivata[1] (Anglice et Hispanice Sierra Nevada) est iugum montium in Civitatibus Foederatis Occidentalibus situm. Iugum paene omnino in California patet, sed montes ex Iugo Carsoniano educti praecipue in Nivata inveniuntur.

Serra Nivata altissima cordilierae Americanae et omnium Montium Saxosorum pars est. Eius altissimus mons est Mons Whitney, qui et Civitatum Foederatarum cacumen altissimum est. Serrae nomen a secunda Ioannis Baptistae de Anza[es] expeditione anno 1776 collatum est.

Lacus Mammuthorum in Serra Nivata.

Longitudo iugi circa 750 chiliometra est, a transitu Fredonyer boreali ad transitum Tehachapi australem computata. Ab occidente vallis Californiae, ab oriente Piscina Maior[en] Serrae Nivatae adiacent. Plurima flumina ex serra ad occidentem in Oceanum Pacificum fluunt. Tahoe lacus et Viridarium Nationale Yosemite, sequoiadendris abundans, in Serra Nivata sita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Serram Nivatam spectant (Sierra Nevada, Sierra Nevada (United States)).
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°43′48″N 119°34′12″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "253582" apud USGS • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica