Scylla (Nisi filia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Scylla crinem purpureum in capite patris dormientis secans, in editione Metamorphoseon Ovidii (1806) delineata.

Scylla (Graece Σκύλλα) in mythologia Graeca fuit filia regis Megarensium, Nisi, quae amore infelici hostis Minois perdita, et patrem et patriam prodidit. Secuit enim in capite patris crinem purpureum, pignus salutis a deis datum.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Minos, rex Cretensium Megaram exercitu obsedit. Quem e summis moenibus aspiciens, Scylla nefasto et infelici amore exarsit. Mox patriam hosti amato tradere decrevit atque patre Niso dormiente crinem purpureum furtim secuit qui regi, velut pignus fatale salutis et victoriae, inter capillos alioqui canos creverat : nam vates saepe cecinerant, quamdiu crinis purpureus salvus in capite regis remaneret, tamdiu Megaram invictam salvamque fore. Quo reciso Nisus victus et urbs capta est. Cum vero matrimonium Scylla velut pretium proditionis regem Cretensem rogaret, Minos victor parricidam aspernatus est : nonnulli auctores narrant respondisse Cretam, sanctissimam terram, tam nefandum monstrum suscipere non posse atque puellam in litore reliquisse, quae postea natando navem consecuta puppem adprehendit ; alii contra Scyllam navem quidem conscendisse sed postquam solvissent, Minoem ligatam virginem suspendisse e puppi navis, paene submersam atque ita per maria secum traxisse. Constat certe tunc temporis in cirim[1] a deis mutatam esse. Quare mythographi contendunt hanc avem sic nominatam quod nomen ciris e verbo Graeco κείρω (latine secare) originem duxisset (quod alioqui valde dubium est). Nec tamen poenam effugit : nam Iuppiter patrem Nisum in haliaeetum vertisse dicitur ut filiam per aerem persequi posset atque trucidare conaretur, ultionis aeternae cupidus ob parricidium. Ita aeterna fuga damnata est Scylla.

Alii putabant promuntorium Scyllaeum in Argolide nomen ab ea duxisse quia ibi sepulta esset[2]

In litteris[recensere | fontem recensere]

Totum poema epicum, Ciris inscriptum et Vergilio adolescenti olim attributum, 541 hexametris hanc fabulam explicuit, quae etiam clarissima metamorphosis apud Ovidium fuit.

De alia Scylla[recensere | fontem recensere]

Nonnulli poetae hanc Scyllam cum alia Scylla[3] confuderunt, quae in monstrum marinum mutata est atque nautas in freto Siculo vorabat et in Odyssea comites Ulixis vexavit[4].

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nonnulli (ut apparet ex Hygino) cirim piscem esse voluerunt : de quo vide etiam Ciris versus 484-486.
  2. Strabo, Geographica VIII.6.13. Pausanias II.34.7
  3. e.g. Propertius IV,4 : 39-40.
  4. Ciris, versus 54-91.