Latinitas bona

Anagogia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anagogia est gradus interpretationis attinens ad essentiam superiorum rerum. Verbum legitur in praeclara sententia Nicolai Lyrani: "littera gesta docet, quid credas allegoria, moralis quid agas, quo tendas anagogia"[1].

Sensus anagogicus[2] in theologia (patristica et scholastica) ad altissimum occultissimumque Scripturarum sensum refert. E graeco verbo anagogikos (elevatio) evenit. Symbolis absconsus, ille sensus anagogicus ad divinum numen adducit itaque modo ab exegeta resolvi potest.

In quattuor sensuum Scripturarum ordine quibus Lectio divina fundatur, anagogicus ultimus post literalem, allegoricum et tropologicum est.

Per extensionem, in litterarum theoria vel critica, "interpretatio anagogica" in superando textus sensu literali sive immediato consistit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]