Schola Nostrae Dominae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Schola Nostrae Dominae sive Schola polyphoniae Nostrae Dominae est nomen gregis compositorum musicae sacrae qui in sive prope Ecclesiam Cathedralem Nostrae Dominae Parisiensis laborabant annis 1160 – 1250 p.C.n. musicaeque ab iis compositae.

Leoninus et Perotinus soli compositores (sive organistae) huius scholae quorum nomina nobis tradita sunt. Mentio amborum a discipulo ignoto Anglico, qui commoditatis gratia Anonymus IV[en] vocatur, in eadem cathedrali vel laborante vel discente saeculo XIII exeunte facta est.  Nominat eos "compositores quam optimos organi" quosque ait Magnum Librum Organi[en] collegisse. Tradit insuper nonnulla de horum musica et principiis compositionis. Perotinus est primus compositor organi quadruplipolyphoniae quadruplicis vel quattuor vocum—cuius opera supersunt, quia paucissimae sunt collectiones integrae illius saeculi musicae notatae.

Leoninus, Perotinus aliique compositores quorum musica superest repraesentatores sunt aetatis musicalis Europeanae ars antiqua[en] νομιζομένης.