Saxopolis

E Vicipaedia
Saxopolis
Domus in campo cathedralis ecclesiae
Harta localizarii Orastiei in Romania
Superficies 38.62 km²
Numerus civium (2002)[1] 21.213
Magister civium Alexandru Munteanu[2]
Latitudo

Longitudo

45° 47' 30 N
22° 11' 30 E

Saxopolis[3] (Dacoromanice: Orăştie, Hungarice: Szászváros, Theodisce: Broos) est municipium Transsilvaniae (Romania) in Comitatu Hunyadiensi.

Saxopolis circa 30 km a Sargetia versus orientem prope Marisum flumen sita est. Particeps erat septem sedium (i.e. civitatum) Saxonum, quibus Andreas II, rex Hungariae, anno 1224 diplomate (quod Andreanum vocatur) magna privilegia dedit, quibus Fundus regius constitutus est. Saxopolis occidentalem marginem Fundi regii tenebat. Huius temporis incolae maxima ex parte sunt Dacoromani, Germanorum autem parvus numerus adhuc in urbe habitat.

Ecclesia munita lutherana praecipue visu digna est.

Anno 1999 sex castra Dacorum in montibus circum Saxopolim sita ab UNESCO mundi hereditas culturalis nominata sunt.

Ecclesia munita Saxopoli

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2002 Saxopoli [1]
  2. Portalul naţional de Administraţie publică [2]
  3. alia nomina Latina: Ambrosiopolis, Brossa frateria, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!