Andreanum (diploma)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diploma "Andreanum" (1224) a rege Carolo I anno 1317 confirmatum

Andreanum (Theodisce: Goldener Freibrief - "litterae libertatis aureae") est diploma, quo Andreas II, rex Hungariae, colonis Saxonibus in Transsilvania magna privilegia dedit. Anno 1224 editum, omnium statutuum in Europa orientali colonis Germanis datorum latissime patens ac optime exaratum est. Fundamentum est Iuris Cibiniensis, quod initio in "septem sedibus", deinde toto Fundo regio valuit.

Andreani exemplum primum amissum, exemplar a rege Carolo I anno 1317 confirmatum autem in archivio Cibinii urbis[1] asservatur. Diploma iura officiaque colonorum Germanorum, qui fideles hospites nostri Theuthonici Ultrasiluani vocantur, constituit. Inter alia concessa est iurisdictio autonoma (linea 8: ...unus sit populus et sub uno iudice censeantur...; et infra: ...ipsos ab omni iurisdictione penitus eximentes).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karl Kurt Klein: Geysanum und Andreanum. Fragmentarische Betrachtungen zur Frühgeschichte der Deutschen in Siebenbürgen, în: Zur Rechts- und Siedlungsgeschichte der Siebenbürger Sachsen, Coloniae Agrippinae - Vindobonae 1971, pag. 54-62. (Theodisce)
  • L. Binder, C. & E. Göllner, K. Gündisch: Geschichte der Deutschen auf dem Gebiete Rumäniens. Tomus I: 12. Jahrhundert bis 1848. Domus editoria Kriterion, Bucarestae 1979. (Theodisce)
  • Ernst Wagner: Geschichte der Siebenbürger Sachsen. Ein Überblick. Ed. 6. Domus editoria Wort und Welt, Thaur prope Aenipontem 1990. (Theodisce)
  • Vogel Sándor: Az erdélyi szászok. A szászok megtelepedése és kiváltságaik a Magyar Királyságban és az Erdélyi Fejedelemségben. Honismeret, XXIX. évf. 2001. 3. sz. (Hungarice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romăniei, Colecţia de documente medievale, Serie U. I (Inventar 25), Nr. 3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]