Helmstadium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne Helmstadii
Helmstadium
Situs Helmstadii
Nomen Latinum: Helmstadium
Nomen Germanicum: Helmstedt
Nomina Latina alia: Helmstetum, Helmanstidi
 
 
Situs Helmstadii in Circulo Helmstadiensi
Helmstedt in HE.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus Helmstadiensis
Coordinata geographica: 52° 14′ ″ Sept., 11° 1′ ″ Ort.
Altitudo: 123 supra mare
Area: 47 km²
Numerus incolarum: 25.186 (Decembris 2006)
Coniunctio communium cum: Vitreio (Francia), Chard (Anglia), Albuquerque (CFA), Fluvii (Italia), Haldensleben (Saxonia Anhaltinum), Swetlahorsk (Ruthenia Alba), Saxopolis (Romania), Konakli (Turcia)
Spissitudo incolarum: 536 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 38350
Praefixum telephonicum: 05351, 05356
Nota autocineti: HE
Nota magistratus communalis: 03 1 54 010
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Markt 1
38350 Helmstedt
Pagina interretialis: www.stadt-helmstedt.de
Res politicae
Magister civium : Wittich Schobert (CDU)

Helmstadium[1] sive Helmanstidi[1] est urbs Saxoniae Inferioris et caput Circuli Helmstadiensis. E partibus quattuor constat, quarum una est Barmke.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aedificium pristinae Universitatis Helmstadiensis

Circa annum 800 cella missionis Christianae in agro Helmstadiensi condita est. Urbs ipsa anno 952 nomine Helmonstede in actis Ottonis I imperatoris descripta est. Anno 1199/1200 oppidum a copiis Philippi ducis Sueviae deletum est. Anno 1247 urbs declarata est. Annis 1426 - 1518 Helmstadium sodalis Hansae fuit. Anno 1530 Reformatio protestantica inducta est, Helmstadium pars Ducati Brunsvici factum est. Die 15 Octobris 1576 Academia Iulia - i.e. Universitas Helmstadienis inaugurata est. Ad usque annum 1809 mansit. Nam annis 1807 - 1813 Helmstadium ad Regnum Westphaliae pertinuit, cuius rex Hieronymus Bonaparte eam claudi iussit. Anno 1833 Helmstadium caput circuli eiusdem nominis factum est. Ab anno 1833 pars Rei Publicae Brunsvici erat et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Postquam Germania Bello Orbis Terrarum II divisa est, Helmstadium ad finem Germaniae Orientalis situm hac re valde affectum est. Non prius quam anno 1989 finis aperta est.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helmstadium spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helmstadium spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!