Fundus regius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regiones trium ordinum privilegiatorum Transsilvaniae - caeruleum Siculi, canum Saxones - fundus regius secundum ius Andreani, flavum - terra comitatuum (nobilibus Hungaricis cleroque obnoxia)

Fundus regius (Theodisce: Königsboden, Ungarice: Királyföld) est nomen pristinum regionis in Transsilvania meridiana sitae. A saeculo duodecimo a Saxonibus, qui dicuntur – re vera coloni e regione Rheni inferioris oriundi, quos rex Hungariae Geza II colonos invitavisset -, colebatur et habitabatur. Quibus Andreas II. anno 1224 diplomate (quod Andreanum vocatur) magna privilegia dedit. Fundus regius ex octo pristinis sedibus Saxonum (Theodisce: Sachsenstühle) nominibus Broos (Latine: Saxopolis), Groß-Schenk, Hermannstadt ((Latine: Cibinium), Leschkirch, Mühlbach (Latine: Saxo-Sabesum[1]), Reps, Reußmarkt et Schäßburg (Latine: Castrum Sex sive Saxoburgum[2]) constabat, cui regioni postea etiam sedes Mediasch (Latine: Mediesus sive Media[3]) et Schelken accesserunt. Fundo regio, cuius primaria civitas erat urbs Cibinium, comes Saxonicus praestabat. Mox ea iura etiam ad regiones circa Coronam ("Burzenland") et Bystriciam ("Nösnerland") sitas extensa sunt. Anno 1876 Fundus regius Regno Hungariae iunctus privilegiis amissis in comitatus Klein-Kokelburg (Latine: Villa Cuculiensis Castri sive Castrum Kukuleu[4]) et Cibinium divisum est. Post bellum mundanum I. Transsilvania cum fundo regio Romaniae adiuncta est. Hoc tempore, cum incolae linguae Theodiscae magna ex parte emigravissent, regio imprimis a Valachis incolitur.

Conspectus nominum locorum[recensere | fontem recensere]

Latine[5] Theodisce Hungarice Dacoromanice
Fundus regius Königsboden Királyföld Pământul crăiesc, Pământul saşilor
Transsilvania Siebenbürgen Erdély Ardeal
Sedes Saxonum Sachsenstühle Szász Székek Scaunele Săseşti
Saxopolis Broos Szászváros Orăştie
Groß-Schenk Nagysink Cincu
Cibinium Hermannstadt Nagyszeben Sibiu
Leschkirch Újegyház Nocrich
Saxo-Sebesum Mühlbach Szászsebes Sebeş
Reps Kőhalom Rupea
Reußmarkt Szerdahely Miercurea Sibiului
Castrum Sex, Saxoburgum Schäßburg Segesvár Sighişoara
Mediesus, Media Mediasch Medgyes Mediaş
Schelken Nagyselyk Şeica Mare
Corona Kronstadt Brassó Braşov
Bystricia (Bistricia), Bistricium Bistritz Beszterce Bistriţa
Burzenland Barcaság Ţara Bârsei
Nösnerland Naszód vidéke Ţara Năsăudului
  1. Wolfgangi de Bethlen Historiarum de rebus Transsilvanicis liber undecimus (ed. a Josepho Benkö), Cibinii 1789, p. 222
  2. de:Schäßburg
  3. (confer Graesse)
  4. de:Cetatea de Baltă
  5. Quibusdam locis sunt plura nomina latina, quorum tantum unum vel duo ponuntur.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]