Saruma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saruma henryi01.jpg

Magnoliidae 
Ordo : Piperales 
Familia : Aristolochiaceae 
Genus : Saruma 
Oliv.
   

Saruma (Sinice: 马蹄香属 mati xiangshu) est genus plantarum florentium familiae Aristolochiacearum, in Sinis endemica.

Planta in regionibus montanis habitare solet. Ea ad genus Asarum arte conectitur, cuius nominis suum nomen est anagramma.[1]

Descriptio.—Planta herba perennis, erecta. Radices odoriferae. Folia alterna, cordata. Flores in petiolo lati (stricte terminalibus), solitarii. Perianthium biseriatum, actinomorphicum. Sepala basale connata, adnata ad gynoecium et stamina calycem formantia; lobi tres, ovati. Petala tres, libera. Stamina duodecim in duabus seriebus; filamenta inflata et incurvata in apice; antherae introrsae (ob curvaturam). Ovarium semi-inferius; carpella sex, connata solum in fundamento. Fructus follicularis, calyce persistente. Semina in una facie convexa, transverse rugosa, funiculo carnoso.[2]

Rhizoma in medicina Sinica adhibetur.[3]

Generi sunt singula species:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De genere apud situm pacificbulbsociety.org.
  2. Descriptio ex situm adaptata.
  3. De genere apud situm pacificbulbsociety.org.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!