Sarbelius Makhlouf

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctus Sarbelius Makhlouf
Charbel.jpg

Monachus
Natus 8 Maii 1828
Mortuus 24 Decembris 1898
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sarbelius[1] Makhlouf, qui Arabice dicitur '"Charbel'" (1828–1898), fuit monachus Catholicus Maronita.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iosephus Antonius Makhlouf piis parentibus natus est in pago Buga-Kafra in Libano, anno 1828. Parente orbatus, puerulus sentiebat se a Deo vocari. Cum viginti annos haberet, in monasterium Maronitarum ingressus est in Maifuc. Postea profectus est in Annayam. Ibi novitiatu inito, mutavit nomen in Sarbelium, martyrem quendam, qui occubuit Edessae saeculo secundo et quem Maronitae celebrant die 5 Decembris. Ordinatus est sacerdos anno 1859. Anno 1875, data facultate, Sarbelius vixit in eremo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. Illuc frequentissus populus se conferebat, ut consiliis eius uteretur. Anno 1898, die 16 Decembris, exeunte missa, membris captus, coepit animam efflare. Mortuus est eodem anno, die 24 Decembris.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Sanctus Sarbelius canonizatus est, anno 1977, a Paulo Papa VI. Eius memoria, in tota Ecclesia Catholica, agitur die 24 Iulii. Inter Maronitas magis aestimatur quam ipse Sanctus Maron, Maronitarum Patronus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Missale Romanum, editio typica tertia (Typis Vaticanis, 2002), 791.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!