Maron (eremita)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Maron (eremita)
Res apud Vicidata repertae:
Maron (eremita): imago
Maron (eremita): imago
Nativitas: 4. saeculum; Syria prima
Obitus: 410; Levans

Memoria

thaumaturgus, sanctus (feriae die 9 Februarii)

Sanctus Maron (mortuus anno 410) fuit eremita Christianus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Parum traditum est de vita Maronis. Fuit monachus eremita. Vixit in Syria inter saecula IV et V. Licet possideret habitaculum corio caprino coopertum, ibi parum manebat. Magis vivebat sub divo. Tempus fere totum terebat in precando. Solitudo tamen eius parum duravit. Cito accesserunt ad eum non modo discipuli verum etiam alii homines et mulieres, ut consiliis eius uterentur. Quos omnes ad precandum monebat, ut noctem totam transcurrerent in laude Dei. Una cum consiliis, fiebant quoque corporis et mentis sanationes. Fuit etiam optimus dux spiritalis, ita ut Theodoretus asseveraret omnes monachos Cyrrhi ab eo institutos fuisse. Mortuus est circa annum 410. Eius corpus sepultum est in celebri monasterio Beth-Maron in regione Apamaea sito.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Saeculo post, cum Arabes Syriam occuparent, multi Christiani ibi, in montibus, domicilia collocarunt. Ita orta est Ecclesia illa, quae nomen Sancti usurpando dicitur Maronita. Media aetate plerique Maronitarum adhaeserunt Ecclesiae Catholicae. Quam ob rem, saeculo XVI, apertum est Romae collegium, quod linguae et moribus Maronitarum faveret. In praesentia Sanctus Maron in regionibus montanis Syriae et Libani veneratur. Memoria eius celebratur die 9 Februarii.

Nexus interni