Latinitas bona

Sanona

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sanona[1][2] (vel Sarina; Theodisce Saane, Francice Sarine) flumen in Helvetia tributarius Arurae est.

Onomastica[recensere | fontem recensere]

Medio Aevo in fontibus historiae etiam nomina Sanona, Sanuna, Seroya, Senona, Sarona, Sarina, lingua vulgari Francoprovincialica Chareina inveniuntur.[3] Dum nomen Theodiscum vallis alpinae Sanonae Saanenland est incolae transitum inter pagos Berna et Valesia Theodisce Sanetsch vel Senenz, Francogallice Senens aut Senin appellant. Super alpem Sanetsch mons Cornu Sanetsch eminet. Sarine/Saane nomen districtus Friburgensis est.

Decursus fluvii[recensere | fontem recensere]

Meandrum Sanonae urbe Friburgo cum pontibus

Flumen longitudinis 120 chiliometrorum in Alpibus oritur. Fons eius sub glaciario Campi florati (Francice: Tsanfleuron) altitudine 2358 metrorum in territorio communis Saviesae in pago Valesia iacet. Deinde rivus super cataractem cadit ad vicos Castelletum et Gissinacum in regione Sanonae pagi Bernae. Iuxta rudera castelli Vanel exit in pagum Valdensem ad urbes Castellum de Ogo et Rubeummontem. Per voraginem Tinam Sanona influit regionem Grueriae pagi Friburgi.

Sub urbe et castello Grueriae in Lacum Grueriae fluit mole artificialiter facta ad usum electrificinae Altae ripae. Castellum Ogo in insula lacus Grueriae antiqui Pagi Ausicensis locus magni momenti fuit. Sanona post aevum glaciale erosione gulam ex rupes harenarias excavavit unde nomen monasterii medioevali Altae Ripae venit.

In pagum Bernensem reversa Sanona apud vicum Villare Ostrangiae[4] Aruram in altitudine 463 metrorum influit.

Tributarii[recensere | fontem recensere]

  • Lauenenbach
  • Hongrin
  • Trême
  • Fluvius Iogna ('Jaunbach; 'La Jogne')
  • Singina ('Sense'; 'Singine')
  • Glana
  • Caldarione

Lacus[recensere | fontem recensere]

Senonae sex lacus artificiales sunt:[5]

Super lacum Grueriae in valle Iaun:

Pontes[recensere | fontem recensere]

Friburgum[recensere | fontem recensere]

Super gulam Sanonae apud urbem Friburgum nonnulli pontes constructi sunt, e.g.:

Berna[recensere | fontem recensere]

  • Pons ligneus iuxta vicum Gümmenen (1454)
  • Pons ferriviae Berna-Novicastrum (1901)
  • Pons autoviae apud Wilare Ostrangiae (1981)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanonam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Sanona attestatum anno 1039, Sarona anno 1339. Paul Aebischer: Les Noms de Lieux du Canton de Fribourg (partie française) (Friburgo 1976), pag. 193.
  2. Nomen Sanona de verbo gallico Seganona venisse dicit J.U.Hubschmied: Drei Ortsnamen gallischen Ursprungs: Ogo, Château d’Oex, Üchtland, in: Festschrift Albert Bacmann zu seinem 60. Geburtstag. In: Zeitschrift für deutsche Mundarten, tomus 19, 1924, pag. 169-198, pag. 188.
  3. Eric Thilo, Ernst B. Steffan: La Sarine. Die Saane. (Salodurum, Friburgum 1979), pag. 9.
  4. Theodisce: Wileroltigen.
  5. Thilo, Steffan 1979, pag. 18-19.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eric Thilo, Ernst B. Steffan: La Sarine. Die Saane (Salodurum, Friburgum 1979).
  • Sabine Stäuble: Le paysage alluvial de la Sarine hier et aujourd’hui (Universitate Lausannense 2004).