Michael Powell

E Vicipaedia
Powell Osakae anno 2007.

Michael "Mike" Anthony Powell (natus Philadelphiae Pennsilvaniae 10 Novembris 1963) est athleta pristinus Americanus, qui saltu in longitudinem certabat. Culmen mundanum virile saltūs in longitudinem, 895 centimetra, quod ille 30 Augusti 1991 saluit, adhuc insuperabile permanet.[1]

Duo nomismata aurea necnon unum aeneum in certaminibus mundanis ludorum campestrium vicit. Numquam autem ei contigit, ut nomisma aureum in Olympiis certaminibus vinceret. Et anno enim 1992 et 1996 Carolus Lewis eum superavit; anno 1992 tribus tantum centimetris, cum saltus optimus Powell 864 cm, saltus autem longissimus Lewis 867 cm esset.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rerum status anno 2015

Nexus externi[recensere | fontem recensere]