Sacrificium in religione Graeca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Apri mactatio. Cylix Attica a pictore Epidromi c. 505 a.C.n. ornata (Museum Lupariense G 112)
Carnium assatio; libatio. Oenochoë Attica a pictore Craepale c. 430 a.C.n. ornata (Museum Lupariense G 402)
Cena (laciniis carnium in tabula iacentium). Psycter Atticus e grege Leagri c. 510 a.C.n. (Collectus Antiquitatum Civicus Monacensis SL 461)

Sacrificium in religione Graeca, id est, oblatio deis seu heroibus, fuit ritus huius religionis praecipuus, cuius forma usitatior fuit sacrificium "sanguineum", scilicet interfectio animalium. Peractae sunt insuper aliarum rerum oblationes, videlicet liborum, vini, lactis, mellis, olei, necnon thuris. Sacrificia interdum inter sollemnia urbium Graecarum, interdum in observantiis familiarum aut singulorum perfecta sunt, tam parva (gallina seu porcello oblato) quam magna (e.g. boum hecatombaeo). Multis variisque casibus sacrificia peracta sunt, itinere suscepturo, proelio pugnaturo, novo vitae statu incepturo, protectione dei cuiusdam data sive inimicitia arcenda, saepe etiam ad rem nefastam purificandam vel expiandam. Victimae selectionem compulserunt et dei respectivi natura et oblatoris opulentia, sed animalia sine ulla macula vel deformitate offerre oportuit. Saepius sacrificati sunt porcelli gallique inter vilissimos, oves, caprae, porci vel apri, boves et tauri omnium sumptuosissimi; multo rarius aves variae, pisces, bestiae ferae, canes, equi. Mythi nonnulli de sacrificiis humanis reperiuntur: talia aevo classico rarissime peracta sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allaire Brumfield, "Cakes in the Liknon: Votives from the Sanctuary of Demeter and Kore on Acrocorinth" in Hesperia vol. 66 (1997) pp. 147-172 JSTOR
  • Gunnel Ekroth, "Blood on the Altars? On the treatment of blood at Greek sacrifices and the iconographical evidence" in Antike Kunst vol. 48 (2005) pp. 9-29 JSTOR
  • David Gill, "Trapezomata: A Neglected Aspect of Greek Sacrifice" in Harvard Theological Review vol. 67 (1974) pp. 117-137 JSTOR
  • Dennis D. Hughes, Human Sacrifice in Ancient Greece. Londinii: Routledge, 1991. ISBN 0-415-03483-3 Recensio huius libri
  • F. S. Naiden, "The Fallacy of the Willing Victim" in Journal of Hellenic Studies vol. 127 (2007) pp. 61-73 JSTOR
  • Robin Osborne, "Women and Sacrifice in Classical Greece" in Classical Quarterly n.s. vol. 43 (1993) pp. 392-405 JSTOR
  • Sarah Peirce, "Death, Revelry, and "Thysia"" in Classical Antiquity vol. 12 (1993) pp. 219-266 JSTOR
  • Scott Scullion, "Olympian and Chthonian" in Classical Antiquity vol. 13 (1994) pp. 75-119
  • Helène Whittaker, "Burnt animal sacrifice in Mycenaean cult" in Opuscula Atheniensia vol. 31/32 (2006–2007) pp. 183-190
Aliae encyclopaediae
  • E. J. Stafford, "Sacrifice" in Graham Shipley et al., edd., The Cambridge Dictionary of Classical Civilization (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2006. ISBN 9780521483131) pp. 775-776