Fredericus Christianus Henricus Schönheit

E Vicipaedia
Fredericus Christianus Henricus Schönheit

Fredericus Christianus Henricus (vulgo Friedrich Christian Heinrich) Schönheit (natus Rudolphopoli-Teichröda die 18 Septembris 1789; mortuus Ilmae-Singen die 28 Aprilis 1870) fuit pastor Lutheranus atque botanicus Germanicus. Eius signum auctoris est Schönh.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tabula commemorativa Singen in vico affixa

Filius parochi Ioannis Georgii Schönheit ab ipso patre educatus erat antequam Rudolphopoli gymnasium frequentaret. Annis inter 1808 et 1810 in Universitate Ienensi theologiae studuit apud professores Ioannem Philippum Gabler, Ioannem Christianum Augusti et Ioannem Iustum Griesbach. Insuper seminariis intererat quae professores Fredericus Sigismundus Voigt (rector Horti botanici Ienensis) et Christianus Godofredus Gruner habuerunt. Studiis feliciter perfectis Schönheit anno 1815 vicarius factus est in paroecia patria Teichröda in oppido. Tata defuncto anno 1816 ibidem munere animarum curae fungebatur. Post unum annum autem luctu terminato Vilhelminam Elisabetham Eichhorn in matrimonium duxit, quae novem infantes peperit (quorum autem duo a partu mortui sunt). Anno 1826 parochus Singen in vico creatus est, cum mandato animarum curandarum in locis finitimis Gösselborn, Hengelbach et Paulinzella. Ex anno Ab 1833 praeses sodalitatis botanicae cuiusdam erat, cui nomen Botanischer Tauschverein für Deutschland. Diu erat secretarius circuli Landwirthschaftlichen Verein Paulinzella. Anno 1842 inter fundatoris coetus operatorii Consociationis Botanicorum Thuringensis erat. Una cum Schönheit Ioannes Iacobus Bernhardi conventum primum die 8 Iunii 1842 duxit.

Schönheit plura scripta et scientiarum naturalium et theologiae pepigit, inter quae etiam scientifica facilius vulgo explicata. Eius opus magnum habetur Taschenbuch der Flora Thüringens, cui fundamentum dederant labores a Gulielmo Daniele Iosepho Koch facti. Cum viris doctis omnium terrarum linguae Theodiscae commercium epistulare habuit et multis in sodalitatibus membrum (honorarium) erat, inter quas e.g. Regensburger botanische Gesellschaft (Ratisbonae) et Naturforschende Gesellschaft zu Meiningen (Mainingiae). Rebus novis mense Martio 1848 erumpentibus Schönheit senator in curia extraordinaria Schwartzburgensi-Rudolphopolitana electus est. Variis in commissionibus operam dans multa magni momenti promovere potuit utputa de genere politicorum eligendorum emendato.

Orationem funebrem habuit professor Bernardus Hergt Vimarianus.

Honores[recensere | fontem recensere]

  • Ehrenkreuz von Schwarzburg, insigne domesticum Schwartzburgense secundae classis
  • Strata longa et centralis Singen in vico nomen eius portat.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Fingerzeige für junge Geistliche bei ihrem Übertritt in das Landpredigerleben. 1840
  • Der sich selbst belehrende Forstbotaniker. 1851.
  • Taschenbuch der Flora Thüringens. Rudolphopoli 1850; reimpressio: Weissendorn-Verlag, Jena 2006, ISBN 3-936055-51-3
  • Wunder der Thierwelt. 1837

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Deutscher Biographischer Index. Saur, Monaci 2004, mappa 1131, pagina 300
  • Bernhard Anemüller:  "Schönheit, Fr. Christian Heinrich", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 32 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1891), p. 306 f.
  • Fritz Chemnitius: Die Botaniker der Universität Jena. Frommann, Ienae 1930.
  • Stephan Hövelmans: „Daß so viel als möglich jedes Interesse in dem Landtage vertreten sei“. Der Singer Pfarrer Friedrich Schönheit im Außerordentlichen Landtag von Schwarzburg Rudolstadt 1848. In: Harald Mittelsdorf (red.): Kirchen und kirchliche Aufgaben in der parlamentarischen Auseinandersetzung in Thüringen vom frühen 19. bis ins ausgehende 20. Jahrhundert. Hain-Verlag, Vimariae 2005, ISBN 3-89807-065-4, p. 121–132.
  • Jochen Lengemann: Landtag und Gebietsvertretungen von Schwarzburg-Rudolstadt 1821–1923. Biographisches Handbuch. G. Fischer Verlag, Ienae 1994, ISBN 3-437-35368-3, p. 61
  • Thilo Schneider: Pfarrer Friedrich Christian Schönheit. Thüringens bedeutender Botaniker. In: Willy Quandt: Bedeutende Männer aus Thüringer Pfarrhäusern. Gabe der Thüringer Kirche an das Thüringer Volk. Evangelischer Verlag, Berolini 1957.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]