Rochus (avis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ruc cum elephanto

Rochus, sive ruc (Persice et Arabice رخ), est immensa avis quae in fabulis Persicis et Arabicis apparet, exempli gratia in Mille et una noctibus.

Europaei primum de rocho in scriptis Marci Pauli Veneti legerunt, ubi haec de ave traduntur:

Sunt et aliae insulae ultra Madaigascar versus Meridiem, sed quae difficilme adiri possunt, propter velocissimum maris cursum. Et in illis certo anni tempore apparet mirabilis species avis, quae Ruc appellatur, aquilae quidem habens effigiem, sed immensae est magnitudinis. Aiunt qui illas viderunt aves, plerasque alarum pennas in longitudine continere duodecim passus; spissitudinem vero eius proportionem tenere longitudinis, et totum avis corpus pennis pennis in proportione respondere: avis vero ipsa tantae fortitudinis, ut sola sine aliquo adminiculo elephantem capiat, et in sublime sustollat, atque rursum ad terram cadere sinat, quo carnibus eius vesci possit. Ego Marcus cum primum haec de illa ave audissem, putabam esse gryphonem, qui inter quadrupedia dicitur esse pennatus, leoni ex omni parte similis, nisi quod faciem aquilae habet similem: sed hi qui aves illas viderant, constanter afferebant, nihil illis commune esse cum ulla bestia, et quod duobus, ut reliquae aves, incederent pedibus. Habebat meo tempore magnus Cham Cublai nuncium quendam, qui in insulis iis tamdiu captus tenebatur, donec incolis earum satisfactum esset: et hic postliminio domum revertens mira retulit de conditione illarum regionum, et de variis animalium speciebus, quae illic inveniuntur.[1]

Franciscus Petrarca haec de rocho dicit:

Nam illud alterum monstri genus, non siluisse equidem quam affirmasse maluerim, cuius apud nos nescio quam verax, sed nova utique et ob id ipsum suspecta michi est fama. Esse circa mare Indicum inaudite magnitudinis avem quandam, quam "rochum" nostri vocant, que non modo singulos homines, sed tota insuper rostro prehensa navigia secum tollat in nubila, et pendentes in aere miseros navigantes, advolatu ipso terribilem mortem ferat. Quanta vero vis avaritie est, que neque aliis multis, neque hoc uno tam immani periculo a navigatione deterritos, sequaces suos prede avidos predam facit?[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marci Pauli Veneti De Regionibus Orientalibus libri III, in Latinum ab Andrea Müllero versi, (Coloniae Brandenburgicae: ex officina Georgii Schulzii, 1671), p. 157.
  2. Francisci Petrarchae De remediis utriusque fortune, liber II: praefatio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rochum spectant.