Turris (scacci)
Prooemium
[recensere | fontem recensere]Nomen | Littera[1] | Pictura |
---|---|---|
Rex | R | |
Domina | D | |
Turris | T | |
Sagittifer | S | |
Eques | E | |
Pedes | P |
Turris (-is, f.) vel rochus sive elephas sive cyclops (a nomine Arabico رخ ruḫḫ, a Persico رخ roḫ, i.e. currus vel essedum)[2] in ludo scaccorum est calculus validior quam alii, sed infirmior quam Domina.
In notatione algebraica, Turres Albae in sedibus a1 et h1, Nigrae in sedibus a8 et h8 incipiunt. In notatione vetusta autem sedes Turrium Albarum notantur DT1 et RT1, Nigrarum DT1 et RT1.
In exercitu utriusque sunt duae Turres.
Motus turris
[recensere | fontem recensere]Turri per totam scaccarii longitudinem latitudinemque uno impetu seu cursu, (si opus est,) percurrere licet.[3]
In figura sinistra, Alba Turris movet in ullam sedem puncto albo signatam. Nigra movet in ullam sedem puncto nigro signatam et peditem in sede e7 capere potest.
Turris etiam (non in his figuris) cum Rege locum commutare potest, i.e. potest adroccare[4], in latus Regis aut in latus Dominae.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ista verba ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum purae Latinitatis sunt, sed etiam primarum litterarum iterationes non sunt. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
- ↑ Fons etymologiae huius nominis desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.2.
- ↑ FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.8.ii.