Alfinus
Nomen | Littera anglica[1] | Pictura |
---|---|---|
Rex | K | |
Regina | Q | |
Turris | R | |
Alfinus | B | |
Eques | N (Kt) | |
Pedes | P |
Alfinus[2] (a nomine Arabico الفيل al-fīl, a Persico پيل pīl, i.e. elephantus)[3] est miles in scaccorum ludo.
In notatione algebraica, alfini albi in c1 et f1, nigri in c8 et f8 incipiunt. Autem in notatione descriptiva de aspectu albi, alfini albi incipiunt in QN1 et KN1, nigri in QN8 et KN8.
In exercitu amborum lusorum sunt duo alfini.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Alia nomina alfini sunt calvus,[4] senex,[5] cursor,[6] episcopus cornutus,[6] satelles,[6] signifer.[6]
Motus alfini
[recensere | fontem recensere]Alfini possunt movere quemlibet numerum quadrorum in obliquo. Ergo, sunt soli milites qui manent in quadris eiusdem coloris primi quo incipiunt.[7]
In diagrammate ad sinistram, alfinus niger moveat in ullum quadrum cum puncto nigro designatum.
Albus moveat in ullum cum puncto albo, et possit peditem nigrum in d7 capere.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
- ↑ Aliter alphinus, alficus, alphicus. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "alfinus" Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "alphinus".
- ↑ Vide J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p.47.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "calvus"
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "senex"
- ↑ 6.0 6.1 6.2 6.3 Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.2.