Domina (scacci)

E Vicipaedia
(Redirectum de Regina (scacci))

Vide etiam paginam discretivam: Regina (discretiva)

Prooemium[recensere | fontem recensere]

Nomen Littera[1] Pictura
Rex R RexRex
Domina D ReginaRegina
Turris T TurrisTurris
Sagittifer S EpiscopusEpiscopus
Eques E EquitesEquites
Pedes P PedesPedes

Domina est calculus in scaccorum ludo. Appellatur etiam fercia seu ferzia (de etymologia vide infra), regina, virgo, dama - v.e. Damicus ludus -, amazon.

In notatione algebraica, sedes Dominae Albae est d1, sedes Dominae Nigrae d8. In notatione vetusta sedes Dominae Albae est D1, Dominae Nigrae D1. Est facile hoc in memoria habere: Domina semper incipit in sede eiusdem coloris. Regula est: Regina regnat colorem.[2]

In exercitu utriusque est una regina.

Motus Dominae[recensere | fontem recensere]

Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8 Chess zver 26.png
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zhor 26.png
Motus Dominae.

Domina est calculus maximus, nam habet licentiam ad omnes campi partes quaqua versus pro libitu discurrendi, cum et Sagittiferi et Turris motus ei sint[3].


Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8 Chess zver 26.png
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zhor 26.png
Ubi Dominae principio ludi sunt.


In figura sinistra Domina Alba in ullam sedem puncto albo designatam movetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomina antiquissima quibus hic miles in linguis Europaeis appellabatur e nomine Arabico فرز firz seu فرزان firzān derivata erant. Hoc nomine, ipso e Persico فرزين farzin, i.e. consiliarius, orto, miles in ludo Shatranj notabatur, qui hodiernā reginā multo infirmior erat et unum modo quadrum in obliquum moveri poterat. Hinc Latine ferzia aut fercia, Anglice fers, Francogallice fierge, Hispanice articulo definito Arabico al- praefixo alferza nominabatur, quem Russi etiam nunc ферзь ferz appellant. Ex eodem forsitan fonte, nominibus Francogallicis fierge (i.e. ferzia) et vierge (i.e. virgo) confusis, nomen Latinum virgo ortum est. Quod factum occasionem dabat ferziae in dominam, damam, reginam commutandae, cuius motus saeculo 14 vel 15 facti sunt ut habentur adhuc.[4][5]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Ista verba ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum purae Latinitatis sunt, sed etiam primarum litterarum iterationes non sunt. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
  2. Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, 43/2007/167, p. 81
  3. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.4.
  4. J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin (3): Letters D-F, M.L.D.', Journal of Semitic Studies, 34 (1989), pp.467-468
  5. Tassilo von Heydebrand und der Lasa, Zur Geschichte und Literatur des Schachspiels, Forschungen (1897) pp.58-60

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]