Pedes (scacci)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pedes (discretiva)

Motus peditis.

Prooemium[recensere | fontem recensere]

Nomen Littera[1] Pictura
Rex R RexRex
Domina D ReginaRegina
Turris T TurrisTurris
Sagittifer S EpiscopusEpiscopus
Eques E EquitesEquites
Pedes P PedesPedes

Pedes (sive pedo, pedinus, rusticus) est calculus in scaccorum ludo. In notatione algebraica, pedites albi in ordine secundo a sede a2 usque ad sedem h2, nigri in ordine septimo a sede a7 usque ad sedem h7 sunt. In notatione autem vetusta, e.g. pedes a2 appellatur pedes Dominae Turris et pedes e2 appellatur pedes Regis. In exercitu utriusque sunt octo pedites.

Motus peditis[recensere | fontem recensere]

Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8 Chess zver 26.png
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zhor 26.png
Motus peditis.

Pedes non nisi in proximam sedem singulis vicibus se recipit; excepto primo impetu, quo (si vult) per duas simul areolas prorumpit, i.e. in quartam prosilit. Motione simpliciter progressiva recta pergit, oblique autem ferit caeditque[2], quasi ex insidiis adoriatur hostem.

Chess zhor 26.png
Chess zver 26.png a8 b8 c8 d8 e8 f8 g8 h8 Chess zver 26.png
a7 b7 c7 d7 e7 f7 g7 h7
a6 b6 c6 d6 e6 f6 g6 h6
a5 b5 c5 d5 e5 f5 g5 h5
a4 b4 c4 d4 e4 f4 g4 h4
a3 b3 c3 d3 e3 f3 g3 h3
a2 b2 c2 d2 e2 f2 g2 h2
a1 b1 c1 d1 e1 f1 g1 h1
Chess zhor 26.png
Quo pedites stant ad initium ludi.

Pedes, cum ad metam percurrerit, in ampliorem gradum, i.e. in quemlibet calculum eiusdem coloris praeter regem, promovetur[3].

Si, in primo impetu, pedes peditem adversarium praeterit, capi potest tamquam in obliquum esset[4].

In figura sinistra, Pedes in sede c6 ad s. c7 moveri vel unam alteramve Turrem capere potest. Pedes in s. h5 Peditis in s. g5 transitu insidiari potest et ad g6 moveri, dummodo tractum postremum est Peditis adversarii ad s. g5 illum. Pedes in s. e2 ad s. e3 vel ad s. e4 moveri potest.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ista verba ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum purae Latinitatis sunt, sed etiam primarum litterarum iterationes non sunt. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
  2. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.7.
  3. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.7.d.
  4. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.7. Vide etiam regulam 9.2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]