Roman numeral 10000 CC DD.svg

Robertus Mugabe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Robertus Mugabe
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Mugabe: imago
Robertus Mugabe: subscriptio
Nativitas: 21 Februarii 1924; Hararensis Urbs
Patria: Zimbabua
Robertus Mugabe anno 1979 in Hollandiam adveniens
Robertus Mugabe (ad sinistram partem) et Vladimirus Putin mense Maio 2015 picti

Robertus, vulgo plenius Robert Gabriel Mugabe (die 21 Februarii 1924 apud missionem Catholicam Kutama natus),[1] patre Malaviensi, matre e gente Shona orta, est politicus Zimbabuae et ab anno 1987 huius civitatis praeses.

Robertus Mugabe alumnus est collegii S. Francisci Xaverii in oppido natali et scholae Achimota iuxta Accram necnon Universitatis Fort Hare in Africa Australi. Gradús eruditionis plures ab Universitate Civitatis Capitis et Universitate Londiniensi epistularum gratiá meruit.

Est factionis ZANU dux, et ab anno 1987 Zimbabuae praeses. Antea ab anno 1980 usque ad annum 1987 primus minister fuerat. Regimen Roberti Mugabe dictatura putatur et anno 2001 Parlamentum Europaeum illum condemnavit violationis iurum humanorum et libertatis sentiendi causa. Etiam ab Amnestia Internationali accusatur et rassista putatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Robert Mugabe Fast Facts" apud CNN Library

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Mugabe spectant.
Praesides Rhodesiae et Zimbabuae
Primi ministri Rhodesiae et Zimbabuae
Coat of arms of Zimbabwe.svg
Rhodesia Australis (1923–1965)
et Rhodesia (1965–1979)
Carolus Coghlan 1923 • Howard Unwin Moffat 1927 • Georgius Mitchell 1933 • Galfridus Huggins 1933 • Garfield Todd 1953 • Edgarus Whitehead 1958 • Winston Field 1962 • Ian Smith 1964 • Abel Muzorewa 1979
Zimbabua (1980–) Robertus Mugabe 1980–1987 • Morgan Tsvangirai 2009–2013