Emmerson Mnangagwa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Emmerson Mnangagwa
Res apud Vicidata repertae:
Emmerson Mnangagwa: imago
Nativitas: 15 Septembris 1942; Zvishavane
Patria: Zimbabua

Officium

Officium: Ministry of Justice and Legal Affairs, Ministry of National Housing and Social Amenities, President of Zimbabwe, Finance Minister
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Zimbabwe African National Union – Patriotic Front, Zimbabwe African People's Union

Familia

Coniunx: Auxillia Mnangagwa

Emmerson Dambudzo Mnangagwa (in oppido Shabani natus die 15 Septembris 1942) est politicus Zimbabuae. Contra regimen Ian Smith annis 1970 repugnavit. Multos annos praesidibus Canaan Banana et Roberto Mugabe muneribus politicis functus est, ab anno 1980 minister a securitate civica, ab 1989 minister ab iustitia, ab 2000 orator parlamenti, ab 2005 minister a rure, a die 13 Februarii 2009 minister a munitione, a die 11 Septembris 2013 rursus minister ab iustitia et eodem tempore ab 12 Decembris 2014 praeses vicarius. A quo officio subito iussu praesidis deiectus, motu militari praeside ipso mox deposito, Emmerson Mnangagwa die 24 Novembris eiusdem anni praeses rite inductus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]