Latinitas nondum censa

Rhea Silvia

E Vicipaedia
(Redirectum de Rhea Silva)
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Mars et Rhea Silvia a Rubens picti.

Rhea Silvia, sive Ilia est mater fabulosa Romuli Remique gemellorum, qui urbem Romam condiderunt

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Multae sunt interpretationes nominis "Rhea Silvia". [1] Fortasse consociatum est hoc nomen cum Rhea matre Iovis, dea benigna Troiae Aeneaeque.[2] Alii dicunt nomen Rhea ex vocabulo Graeco rheô profectum esse, quid 'fluere' significat, hinc pertinet ad fluvium Tiberem vel spiritum Tiberis. Carsten Niebuhr existimavit "Rhea Silvia" "Rea silvae" significare, i.e."quae in silva abducta est".

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Secundum narrationem Livi in libro suo primo de urbe condita, Rhea Silvia est filia Numitoris, Albae Longae regis, cuius proavus est Aeneas. Cum patruus Amulius regnum prehendisset atque filium Numitoris necavisset, iussit ut Rhea Silvia virgo Vestalis fuerit, ne filium paraverit. Livius scripsit:[3]

Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua virginitate spem partus adimit.

Concepit autem Rhea Silva atque gemellos Romulum et Remum peperit. Dixit ea se a Marte deo seducta fuisse. Censuit Livius eam non a deo sed a aliquo viro ignoto raptam fuisse, etsi

Vi compressa Vestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.

Tunc coniecta est Rhea Silva in carcere a Amulio, qui filios eius Romulum et Remum in fluvio iecere iussit, sed postea servati sunt gemini:

Sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio in proxima alluvie ubi nunc ficus Ruminalis est—Romularem vocatam ferunt—pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit—Faustulo fuisse nomen ferunt—ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam volgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum.

In Annales, versibus Ennii narrat Rhea Silvia sorori somnium suum:[4]

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno:
'Eurudica prognata pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos: ita sola
Postilla germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur
His verbis: "o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.'

Hic "homo pulcher" est Mars, qui Silviam raptavit. Videtur quod versus "post ex fluvio fortuna resistet" felicitatem Romuli et Remi significet.

In artibus bellis[recensere | fontem recensere]

Per saecula multa multa opera de Rhea Silvia effecta sunt. Itaque in Carthagine Nova anno 1988 statua in antiquo Romano theatro delecta? est.

Nexus interni


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
  1. Rhea Silvia. Lutz Käppel. Der Neue Pauly (DNP). Band 10, Metzler, Stuttgart 2001, Sp. 950; Römische Geschichte. Barthold Georg Niebuhr, Band 1, Berlin 1828, S. 234; Die Fundamente der griechischen Ontologie. Georg Picht, Stuttgart 1996, S. 248; Etymologische–Mythologische Andeutungen. Konrad Schwenck, Elberfeld 1823, S. 198.
  2. Albert Schwegler: Römische Geschichte. Römische Geschichte im Zeitalter der Könige, Bd. 1, Tübingen 1853, S. 428.
  3. http://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.1.shtml
  4. http://www.thelatinlibrary.com/enn.html