Regio quarta (Italia Romana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regiones Italiae Augustae (Italiane)
Piceni et Vestinorum, Pelignorum, Marrucinorum; ac Frentanorum agri descriptio, anno 1624 - Philippus Cluverius

Regio quarta, una ex undecim regionibus in quas divisa est Italia ab Augusto principe,, regionem historicam Samnium comprehendit. Discriptio sic a Plinio Maiore in Naturali historia recitatur:

Sequitur regio quarta gentium vel fortissimarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis. intus Anxani cognomine Frentani, Carecini Supernates et Infernates, Iuanenses. — Marrucinorum Teatini. — Paelignorum Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. — Marsorum Anxatini, Antinates, Fucentes, Lucenses, Marruvini. — Albensium Alba ad Fucinum lacum. — Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. — Vestinorum Angulani, Pennienses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani. — Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus et alterum cognomine Undecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagifulani, Ficolenses, Saepinates, Tereventinates. — Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani qui cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates. in hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni. Gellianus auctor est lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a Romanis Valerianus. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus. Nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis Tiberim ex his petens, replet e monte Fiscello Avens iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. at ex alia parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a tergo Umbria, Appennini iugis Sabinos utrimque vallantibus.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Tabula Italiae Romanae