Regio quinta (Italia Romana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regiones Italiae Augustae

Regio quinta, una ex undecim regionibus in quas divisa est Italia ab Augusto principe, regionem historicam Picenum comprehendit. Discriptio sic a Plinio Maiore in Naturali historia recitatur:

Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. CCCLX Picentium in fidem p. R. venere. orti sunt a Sabinis voto vere sacro. tenuere ab Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmensisque, item Castrum Novum, flumen Batinum, Truentum cum amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est, flumina Albula, Tessuinum, Helvinum, quo finitur Praetutiana regio et Picentium incipit. Cupra oppidum, Castellum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni nobilissima intus, Novana. in ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a Gargano CLXXXIII. intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falerienses, Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani, Tolentinates, Traienses, Urbesalvia Pollentini. [1]

Nomen Picenum huic regioni ab antiquis datum est,[2] "Marchia Anconitana" a recentioribus.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius, Naturalis historia 3.110-111
  2. Varro, De re rustica 1.50.2; Pomponius Mela, De situ orbis 2.4.6; Plinius, Naturalis historia 3.109
  3. "Regio quinta. Picenum sive Marchia Anconitana": Blondus Flavius, Italia illustrata "Picenum" 1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nereo Alfieri, "La regione V dell'Italia augustea nella «Naturalis Historia»" in Plinio il Vecchio sotto il profilo storico e letterario vol. 2 (Novi Comi, 1982) pp. 199-219

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tabula Italiae Romanae