Regio sexta (Italia Romana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regiones Italiae Augustae

Regio sexta, una ex undecim regionibus in quas divisa est Italia ab Augusto principe, regionem historicam Umbriam comprehendit. Discriptio sic a Plinio Maiore in Naturali historia recitatur:

Iungetur his sexta regio Umbriam conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Umbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Umbrorum gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent. trecenta eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. nunc in ora flumen Aesis, Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum, Tuder. de cetero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Sallentini, Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses, Forobrentani, Forosempronienses, Iguini, Interamnates cognomine Nartes, Mevanates, Mevaniolenses, Matilicates, Narnienses, quod oppidum Nequinum antea vocitatum est, Nucerini cognomine Favonienses et Camellani, Ocriculani, Ostrani, Pitinates cognomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, Sarsinates, Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Tadinates, Trebiates, Tuficani, Tifernates cognomine Tiberini et alii Metaurenses, Vesinicates, Urvinates cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visuentani. in hoc situ interiere Feliginates et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo quod Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. interiere et Arinates cum Crinivolo et Usidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra scriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit. [1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tabula Italiae Romanae