Regiones Italiae Augustae

Latinitas bona
E Vicipaedia
Regiones Italiae Augustae

Regiones Italiae Augustae sunt eae regiones undecim quae ab Augusto principe discriptae sunt. Qua discriptione Italia omnis tam paeninsularis quam sub Alpibus iacens cum urbibus suis ad commodius administrandum divisa est. Divisio una cum indice urbium a Plinio Maiore in Naturali historia recitatur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est auctorem nos Divum Augustum secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones XI ...": Plinius, Naturalis historia 3.46 et seq.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ray Laurence, The Roads of Roman Italy: Mobility and Cultural Change (Londinii: Routledge, 2002) (Paginae selectae apud Google Books) ubi videbis rubricam "The Augustan regions: the state's geography"
Tabula Italiae Romanae