Regio Sinuosa Franciscopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Regio Sinuosa Franciscopolis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Numerus incolarum: 7 560 000±0

Tabula geographica

Regio Sinuosa Franciscopolis: situs

Regio Sinuosa Franciscopolis[1] est regio frequentissima quae aestuaria Franciscopolis et Sancti Pauli in California Septentrionali circumdat, nonnullas amplectens urbes maiores et regiones metropolitas, inter quas sunt Franciscopolis, Quercupolis, et Iosephopolis, cum parvioribus regionibus urbanis et rusticis.[2] Regioni sunt novem comitatus: Alameda, Contra Costa, Marin, Napa, Franciscopolis, Sanctus Matthaeus, Sancta Clara, Solano, et Sonoma.[2][3]

Prospectus caeli Franciscopolis ex sinu.

Omnis regio, sedes incolarum fere 7.44 milliones, multas urbes, oppida, aeroportus, et consociata vivaria regionalia, civica, et nationalia continet, per vias, stratis autocineticis, ferriviis, pontibus, speciebus autocineticis, et commuter rail coniuncta. Composita regionis area statistica est secunda a maxima in California (post Maiorem Angelopolim), quinta a maxima in Civitatibus Foederatis, et quadragensima tertia a maxima in orbe terrarum.

Officina Administrationis et Pecuniae Rationis Civitatum Foederatarum definitione comitatuum novem Areae Sinus Franciscopolis non utitur, sed maiorem regionem statisticam coniunctam, duodecim comitatus amplectentem, designavit, Iosephopolem-Franciscopolem-Quercupolem Regionem Statisticam Coniunctam appellatam, quae comitatus Sanctum Ioaquinum, Sanctam Crucem, et Sanctum Benitum addit, qui autem Sinum Franciscopolis non adiacent, sed cum comitatibus eum adiecantibus oeconomice coniunguntur.

Familia bubonum ex domibus Antiochiae in oppido eiectorum.

Regio Sinuosa Franciscopolis secundum habet a maximo numero societatum negotii Fortune 500 in Civitatibus Foederatis, ac pulchritudine naturali, civilitate liberali, entrepreneurship, et diversitate bene notatur.[4][5] Secundum censum anni 2010, regio est secunda a maxima graduatorum collegii densitate,[6][7] et supra medianum civitatis domum quaestu.[8]

Comitatus[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Despectus in Colmam, ex Mons Sancti Bruni.
Panorama Franciscopolis ex Twin Peaks.
Panorama mediae Iosephopolis.
Pars Congregationis Franciscanae (olim alveus maris), unum ex generibus terrae.
Probabilitates maiorum terraemotuum secundum fallitas in Regione Sinuosa.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Regionem Sinuosam Franciscopolis spectant.