Radegundis Thuringiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Oratorium Radegundi dicatum in Ecclesia Sancti Lucae in Mühlberg in Circulo Gothensi

Sancta Radegundis (Theodisce: Hl. Radegundis von Thüringen, Francogallice: Sainte Radegonde de Poitiers; nata circa annum 520 in Thuringia, mortua die 13 Augusti 587 Pictavii) sancta Germana fuit et Franciae regina.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hermanfrid avunculus crudelis patrem Berthar necaverat, Thuringorum principem. Cum Francorum reges Chlotarius I et Theodoricus I contra Hermanfrid perfidum annis inter 527 et 530 bellum gessissent et in pugna ad flumen Unstrut anno 531 victoriam peperissent (postea Thuringia in Regnum Francorum insita est), Radegundim Berthar filiam in Franciam abduxerunt. Puella educata atque baptizata est in Castello Athies in regione septentrionali Vermandois.

Cum fugere temptavisset regi nubere debuit. Semper pietate parsimonia clementia excellebat, quae virtutes tempore matrimonii nequaquam interruptae sunt. Quando rex Francorum fratrem eius necari iubebat (de causa fontes omnes silent) decisionem aulae regiae relinquendae cepit ut monacha fieret. Rege denique assenso Medardus episcopus ipse Noviomi velamen monachicum ei praebuit. Noviomi Radegundis divitias ante altare ecclesiae cathedralis deposuit. Rex ei donavit latifundia Saix apud in Loudon in praefectura Vigennae. Ibi animi exercitia et vitam spiritalem exacerbavit sacerdote Iustinano auxiliante. Multis fanis pecuniam sparsit, e.g. Ecclesiae Sancti Martini Turonibus et communitati Candes-Saint-Martin in praefectura Andrae et Ligeris. Insuper rebus caritatis imbuta est. Annis inter 544 et 559 monasterium Pictavii erigi iussit rege annuente atque virgines vitae communi quaerere coepit. Sancta Agnes abatissam eam proclamavit. Discipula eius Bandomina quotidie e libro alta voce praelegebat, antequam abatissa cubitum iret. Quae discipula postea vitam eius scripsit.

Momenta e vita sanctae

Laicitas imminens[recensere | fontem recensere]

Statim regem paenituit et statuit ut Ragedundis ad aulam referretur. Germano episcopo Lutentiensi petente in coenobio manere potuit. Monasterii approbatio anno 567 in Concilio Augustae Turonum celebrato facta est. Radegundis et in rebus politicis intercedere voluit ut pax reconciliaretur inter duces inimicos. Placet ei ascesim agere et reliquias sacras colligere. Imperator Romanus orientalis Iustinus II ipse ei evangeliarium pretiosissimum, reliquias varias et particulam Sanctae crucis ei dono dedit. Tunc prima vice hymnus pulcher Vexilla Regis cantatus est quem Venantius Fortunatus exaraverat. Itaque monasterium pro Sancta cruce nominatum est, in quo nonnae regulam sancti Caesarii Arelatensis. Ferunt fideles nonnullos auxilium spiritale a Radegundi petentes sanatos esse.

Gregorius Turonensis sepulturae praefuit laudes de femina decessa profundens. Post mortem mox ecclesia super sepulchrum erecta est; ossa translata sunt die 11 Februarii 588. Venantius Fortunatus, poeta pius, eam matrem appellavit quippe quam vulgus libenter veneraretur. In Francogallia plus quam 15 oppida pro Radegundi nominata sunt. Anno 1592 Hugenoti blasphemi reliquias Radegundis corripuerunt et barbare abiecerunt.

Radegundis Pictavii patrona est, quae in effigiebus monstratur cum insignibus regalibus ante Sanctam crucem demissis. In ecclesia ad Missy-St. Radegonde scaenae octo vitae eius depromptae ad portam lateralem videri possunt. Mühlberg in vico apud Castellum Mühlburg vestigia capellae Ragedundi consecratae aspiciuntur. In ecclesia paroeciali in valle autem novum oratorium instituerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franca Ela Consolino: Due agiografi per una regina. Radegonda di Turingia fra Fortunato e Baudovinia. Apud: Studi Storici. Vol. 29, 1988, p. 143–159.
  • Renate Dissertori: Berichten Frauen anders? Die heilige Radegunde von Poitiers in den Viten des Venantius Fortunatus und der Baudonivia. Saraviponte 2008, ISBN 978-3-8364-9139-6.
  • Hardy Eidam, Gudrun Noll (ed.): Radegunde – ein Frauenschicksal zwischen Mord und Askese. Catalogus expositionis. Erfordiae 2006, ISBN 978-3-938381-08-3.
  • Sabine Gäbe: Radegundis: sancta, regina, ancilla. Zum Heiligkeitsideal von Fortunat und Baudovinia. Apud: Francia. Band 16, 1989, p. 1–30.
  • Heike Grahn-Hoek: Gab es vor 531 ein linksrheinisches Thüringerreich? Apud: Zeitschrift des Vereins für Thüringische Geschichte. Tomus 55, 2001, p. 15–55.
  • Michael Friese (ed.): Die heilige Radegunde von Thüringen (Grüne Reihe Thüringen. Tomus 12). Verlagshaus Thüringen, Erfordiae 2001, ISBN 3-89683-164-X.
  • Jörg Jarnut: Thüringer und Langobarden im 6. und beginnenden 7. Jahrhundert. Apud: Helmut Castritius, Dieter Geuenich, Matthias Werner (Hrsg.): Die Frühzeit der Thüringer. Archäologie, Sprache, Geschichte (=Reallexikon der Germanischen Altertumskunde. Ergänzungsband 63). Walter de Gruyter, Berolini/Novi Eboraci 2009, ISBN 978-3-11-021454-3, p. 279–290.
  • Sylvie Joye: Basine, Radegonde et la Thuringe chez Grégoire de Tours. Apud: Francia. Tomus 32, 2005, p. 1–18.
  • Dorothée Kleinmann: Radegunde. Eine europäische Heilige. Verehrung und Verehrungsstätten im deutschsprachigen Raum. Styria, Graecii/Vidnobonae/Colonia Agrippinae 1998, ISBN 3-222-12639-9.
  • Barbara Pischel: Radegunde. Zur europäischen Volkskunde. Lang, Francofurti ad Moenum 1997, ISBN 3-631-43603-3.
  • Josef Semmler: Mittelalterliche Klostervorsteherinnen: Radegunde von Poitiers, Gertrud von Nivelles, Lioba von Tauberbischofsheim. Apud: Heinz Finger (ed.): Die Macht der Frauen (= Studia humaniora Bd. 36), Dusseldorpii 2004, ISBN 3-7700-0847-2, p. 49–73.
  • Anne Bernet, Radegonde, collection « Histoire des reines de France », Pygmalion, 2007 ISBN 978-2-7564-0042-6.
  • Pour Dieu... : avec sainte Radegonde / Mauricette Vial-Andru ; illustré par Mechtilde Savigny. Chiré-en-Montreuil : Éd. des Petits Chouans, coll. « Pour Dieu... » n° 3, 12/2015, 64 p. ISBN 979-10-93168-09-8.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Vollständiges Heiligen-Lexikon, Tomus quintus. Augustae Vindelicum 1882, p. 23-24, quod relegas hic in interreti.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Radegundem spectant.