Latinitas bona

Museum municipale Erfordiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Museum anno 2010

Museum municipale Erfordiense (Theodisce: Stadtmuseum Erfurt) invenitur in via Sancti Ioannis Erfordiae (Germania), in Domo salpae quae dicitur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Monstratur non solum historia urbana sensu stricto 1260 annorum sed etiam prahistorica adsunt. Sedes centralis in pulchro domo generis Renati est; videntur multa obiecta, documenta, chartae, sed etiam taeniae et res didacticae interactivaeque machina computatoria mirum in modum confectae.

Momentum grave est tempus mediaevale urbis florentis, cum Martinus Lutherus universitatem praeclarissimam frequentaret. In aulis repraesentationis in pedeplanis vestigia curiae veteris monstrantur - thesaurum argenteum senatorum et nonnulli clipei decorativi - et diversa communitatum sacralium. Inter maximi momenti res mentionem faciamus de insignibus universitatis cum sceptris pretiosis sive de collectione quadam temporis sic dictae Reformationis. In tabulatis superioribus videntur res saeculorum XIX et XX.

Museo municipali sunt adhuc diversi alii loci, partim extra Erfordiam siti: Erinnerungsort Topf & Söhne - Die Ofenbauer von Auschwitz, Museum Neue Mühle (mola musealis), Druckereimuseum Benaryspeicher (museum typographicum quoddam), Bartholomäusturm (turris Sanctae Bartholomaei, ecclesiae cuiusdam a protestanticis profanatae), suffugium subaerium quoddam Secundi belli mundani, et Castellum acquaticum Kapellendorf.

Nova[recensere | fontem recensere]

Die 20 Maii 2012 in musei aedibus centralibus nova exhibitio permanens inaugurata est, cui titulum Tolle Jahre. An der Schwelle der Reformation dederunt. Die 31 Octobris eiusdem anni pars altera venit, cui est titulus electus Rebellion - Reformation - Revolution. Evolutiones Erfordiae inde a tempore Reformationis modo "laboratorii historici" a visitatoribus explorentur et critice examinentur.

Museum est etiam sedes (inde ab anno 1992 domne Hardy Eidam praeside) Societatis de historia et archeologia Erfordiae. Usque annum 1968 in situ sartum et tectum conservatum est Museum historiae naturalis Erfordiense.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hardy Eidam / Andreas Lindner / Gudrun Noll-Reinhardt / Steffen Raßloff / Ulrich Spannaus: Stadtgeschichten. Erfurt (Katalog zur Dauerausstellung im Stadtmuseum Erfurt). Erfurt 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Ἀστικὸν Μουσεῖον τῆς Ἐρφούρτης ("Museum municipale Erfordiae") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum municipale Erfordiae spectant.