Chlotarius I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Denarius Chlotarii I regis Francorum

Chlotarius I (natus circa annum 497, mortuus anno 561, filius minimus natu Chlodovechi, erat una cum fratribus Theuderico I, Chlodomerio I et Childeberto I rex Francorum ab anno 511 et Suessonis regnavit. Interfuit bellis fratrorum contra Burgundiones et Visigothos; Thuringos vicit et eorum terram regno Francorum adiecit. Post mortem Theuderici, qui bello contra Burgundiones anno 524 cecidit, tres fratres eius regnum inter se diviserunt, Chlotarius Turonum et Pictavium accepit. Post mortem Theuderici fratris filius eius Theudebertus I hanc partem regni Francorum accepit, cum Childeberto I bellum contra Chlotharium movit, sed frustra. Anno 541 Chlotharius cum Childeberto Visigothos iterum aggrediebatur, sed Pyrenaeos transgressi victoriam adipisci non potuerunt. Post mortem Theudeberti (547) filius eius Theudebaldus ei successit, sed is anno 555 sine filiis mortuus est. Itaque Chlotarius regnum Theudebaldi accepit. Filium Chlotharii nomine Chramnus rebellionem contra patrem coepit, sed victus et caesus est. Interim et Childebertus anno 558 mortem obiit, cuius regnum ad Chlotarium translatum est. Itaque nunc totam Francorum regnum rexit. Sed anno 561, postquam ipse mortuus est, regnum iterum inter filios eius divisum est: Charibertum I, Gontranum I, Sigibertum I et Chilpericum I.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!