Quintus Didius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Didius[1] (floruit 30 a.C.n.) fuit legatus quem Octavianus statim post Actiacam victoriam provinciae Syriae praefecit ut reliquias Antonii copiarum ibi opprimeret. In primis adjuvante rege Herode gladiatores quos Marcus Antonius Cyzico acciverat ab itinere ad Aegyptum prohibuit ac per regem Nabataeorum classem Cleopatrae in Rubro Mari combussit, quam regina ibi posuerat ut fugere posset. Ut titulus e quo hunc magistratum gessit, sic reliquus cursus honorum non notus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen apud Dionem Cassium legitur ; in Iosephi manuscriptis varie corruptum a philologis et editoribus restitui solet.